Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
43 titi estis. Cavete igitur, ne propter culpas vestras illa perdatis, et habitu honesto, bonisque moribus atque operibus Deo placere studeatis,“ praemissa oratione ad Deum ideo directa, ut tonsura initiati in Eius dilectione perpetuo maneant, et sine macula in sempiternum custodiantur . . . Ostiarios sic monuit: „Studete, ut sicut materialibus clavibus Ecclesiam visibilem aperitis et clauditis : sic et invisibilem Dei domum, corda scilicet fidelium dictis et exemplis vestris claudatis diabolo et aperiatis Deo; ut divina verba, quae audierint corde retineant, et opere compleant . . .“ Lectoribus inculcavit: „Quod autem ore legitis, corde credatis, atque opere compleatis: quatenus auditores vestros verbo pariter et exemplo vestro docere possitis — iisque coelestis vitae formam praebeatis. . .“ Exorcistas his hortabatur verbis: „Discite per officium vestrum vitiis imperare, ne in moribus vestris aliquid sui juris inimicus valeat vindicare. Tunc etenim recte in aliis daemonibus imperabitis, cum prius in vobis eorum multimodam nequitiam superatis.“ Acolythis hanc impertita est instructionem : „Studete susceptum officium digne implere, — non enim Deo placere poteritis, si lucem Deo manibus praeferentes, operibus tenebrarum inserviatis, et per hoc aliis exempla perfidiae praebeatis. — Ut filii lucis ambuletis. Quae sit vero ipsa lux, quam tantopere inculcat apostolus, ipse demonstrat, subdens: „Fructus autem lucis est in omni bonitate, et justitia, et veritate. Estote igitur solliciti in omni justitia, bonitate et veritate, ut vos et alios et Dei Ecclesiam illuminetis. Tunc etenim in Dei sacrificio digne vinum suggeretis, et aquam, si vos ipsi Deo sacrificium per castam vitam et bona opera oblati fueritis.“ — Ad Subdiaconos, mox atque se ordinem suscepturi coram Episcopo sistunt, hanc Ecclesia dirigendam jubet admonitionem : „Filii dilectissimi, ad sacrum Subdiaconatus ordinem promovendi, iterum, iterumque considerare debetis attente, quod onus hodie ultro appetitis. Hactenus liberi estis, licetque vobis ad saecularia vota transire; quodsi hunc ordinem susceperitis, non licebit a proposito resilire, sed Deo, cui servire regnare est, perpetuo famulari, et castitatem, illo adjuvante, servare oportebit, atque in Ecclesiae ministerio semper esse mancipatos. Proinde, dum tempus est, cogitate, et si in sancto proposito perseverare placet, buc accedite.“ Subdiaconatus ordine initiati proinde non ab alio, quam a se ipsis continentiae legem acceperunt. Audierunt ex ore Episcopi, quod eatenus liberi sint, possintque ab altari recedere, et ad saeculum redire, non strinxit illos, sicut neminem stringit Ecclesia Catholica, sed ipsi sibi volentes eam imposuerunt necessitatem, et ea lege, eaque voluntate, quam palam professi sunt, praebuerunt se ordinandos, ut continenter sint permansuri. Haec insuper exceperunt Ecclesiae monita: „Si usque nunc fuistis tardi ad Ecclesiam, amodo debetis esse assidui, si usque nunc somnolenti, amodo vigiles, si usque nunc ebriosi, amodo sobrii, si usque nunc inhonesti, amodo casti.“ Ad Diaconatum promovendos sic Episcopus allocutus est jubente Ecclesia: „Estote assumpti a carnalibus desideriis, a terrenis concupiscentiis, quae militant adversus animam; estote nitidi, mundi, puri, casti, sicut decet ministros Christi et dispensatores mysteriorum Dei, ut digne addamini ad numerum Ecclesiastici gradus: ut haereditas et tribus amabilis Domini esse mereamini. Et quia comministri et cooperatores estis Corporis et Sanguinis Domini, estote ab omni illecebra carnis alieni, sicut ait scriptura: „Mundamini, qui fertis vasa Domini.“ Cogitate beatum Stephanum merito praecipue castitatis ab Apostolis