Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
41 Verum quid sunt poenae recensitae, si comparentur iis, quibus Jesus crucifixus, Unigenitus Dei Filius subdebatur. Illae in rebelles Deo, in peccatores latae, executioni- que mancipatae sunt. Sed impius peccator non erat Dei Filius. Filius erat Sanctissimus, immaculatus, obedientissimus, expers omnis peccati, ac ideo Patri dilectissimus; et tamen Pater amantissimus Filium hunc unicum, sanctissimum, innocentis- simum morti tradidit, morti autem crucis sane ignominiosissimae, doloribus plenissimae. Unde tanta talis patris in talem Filium severitas? Propheta respondet Isaias: „Ipse autem vulneratus est propter iniquitates nostras, attritus est propter scelera nostra “ 1 Propter iniquitates ergo nostras, propter scelera nostra. Ecce quae peccati malitia, quae tam copioso sanguine, tot doloribus, tam probrosa morte a Filio Dei expiari debuit! Aspiciamus in auctorem fidei et consummatorem Jesum Crucifixum, virum dolorum, quam horridus Eius aspectus! Ex infami pendet ligno, totus saucius, vulneratus, laniatus. „A planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas; vulnus, et livor et plaga tumens.“2 Videamus, si est dolor, sicut Jesu crucifixi, et fateamur non esse dolorem eius dolori similem, quia magna est, velut mare contritio Eius.3 Quis jam Jesum amabilissimum his objecit poenis? S. Paulo teste4 Pater Divinus, „qui etiam proprio filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum,“ „quem proposuit propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem justitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum.“ Quid enim mali fecit divinus hic filius, ut tantum mereretur justitiae rigorem ? per 33 annos, quibus in terra versabatur „bene omnia fecit,“5 Patrem ardentissime amavit, sanctissimam eius voluntatem ad apicem implevit. „Meus cibus est,“ dixit Ipse, „ut faciam voluntatem ejus, qui misit me, ut perficiam opus ejus.“6 Filius ad mortem usque obedientissimus; quapropter Patri nunquam displicuit, placuit imo vero semper. „Ecce vox de coelis dicens: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui.“7 Sed si filius tam sanctus, tam obediens, tam dilectus, et cur e voluntate patris patitur, crucifigitur, moritur? ad ostensionem justitiae? Quae autem haec justitia, si funditur sanguis innocens? Judicium utique terribile, sed tamen aequissimum. „Justus es Domine et rectum judicium tuum“8 jam psallebat regius vates. Ubi proinde est culpa, pro qua luenda tanta exigitur poena? Culpa non est propria, aliena est, nostra est. „Posuit quippe Dominus in eo iniquitatem omnium nostrum, propter scelus populi mei percussi eum, ait Deus.“9 Quaerit S. Bernardus:10 „Sed qua necessitate ista pertulit, qua indigentia sanguinem suum fudit Dei Filius?“ et respondet: „Tam mira pro redem- tione hominum pertulit, qui solius majestatis imperio potentissime redimere potuit. Audi, o homo, necessitatem tuam, et non suam. Protoplastus peculiare facinus commisit praevaricando, quod expiari sine hostiae oblatione non potuit. Purus homo puram hostiam offerre non valuit, quem peccati contagio penitus immundum esse constitit: nec simplex Deus, nec Angelus immolari debuit, quoniam et illum natura et hunc gratia impassibilem exhibuit: irrationabilis creatura non suffecit tantae rei magnitudini. Unde oportuit, ut Deus et homo fieret hostia: Deus pro potentia liberandi, homo pro sufficientia immolandi; Deus pro misericordia, homo pro indigentia. Oblatus est ergo, quia apud ipsum propitiatio est, et copiosa apud eum redemtio. ' 53, 5. — * Isai. 1, 6. — 3 Jerem. Thren. 2, 13. — 4 Rom. 8. 32. et 3. 25. — 6 Mare. 7, 37. — 3 Joan. 4. 34. — ’Matth. 3, 17. — • Psalm. 118, 137. — 3 Isai. 53, 6. 8. — 10 Tract, de praec. myst. nostrae relig. p. 1, 5. 6.