Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

39 Appropinquante, Dilectissimi, solemnitate paschali, sic est praecurrenda consuetudo jejunii, ut nos quadraginta dierum numerus ad sanctificationem corporis et mentis exerceat. Suscepturi enim festorum omnium maximum festum, ea nos de­bemus observantia praeparare, ut in cujus sumus resurrectione consepulti, in ipsius inveniamur passione commortui . . . Quae vero nobis est cum Christo participatio, nisi ut desinamus esse, quod fuimus ? aut quae similitudo resurrectionis, nisi deposi­tio vetustatis? Unde qui sacramentum suae reparationis intelligit, carnis se vitiis debet exuere, et omnes sordes abjicere peccatorum: ut intraturus nuptiale convivium, splendeat veste virtutum.1 His verbis S. Leo M. sic nos excitat ad observantiam quadragesimalis jejunii, ut nobis simul poenitentiam praesertim inculcet agendam, cujus necessitas tanta est, quantam edixit Dominus his verbis: Nisi poenitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.“2 Poenitentiam, inquam, cujus initium S. Basilius jeju­nium esse dixit,3 quod tamen verum sit, Deoque placens, quale e mente eiusdem S. Patris non est nisi abstinere a malo, linguam temperare, alienum esse a concu­piscentiis, detractione, perjurio, mendacio. Hanc esse Ecclesiae intentionem, ut penes observantiam quadragesimalis abstinentiae, animae nostrae et conscientiae nostrae curam praecipue habeamus, hancque per poenitentiam emendare satagamus, sic docet praelaudatus S. Leo M.: „Nonne dignum est, ut anima Christiana, quae ve­rum vivumque Dei templum est, speciem suam prudenter exornet, et redemptionis suae celebratura sacramentum, omni circumspectione praecaveat, ne ulla eam ma­cula iniquitatis obfuscet, aut duplicis cordis ruga dedecoret? Nam quid prodest ho­nestatis formam praeferens cultus exterior, si interiora hominis aliquorum sordeant contaminatione vitiorum ? Omnia igitur, quae animi puritatem, et speculum mentis obnubilant, abstergenda sedulo, et quadam eliminatione radenda sunt. Scrutetur quisque conscientiam suam, seque ante se statuat censura judicii. Videat, si in se­creto cordis sui illam, quam Christus dat, invenit pacem, si desiderium spiritus nulla concupiscentia carnis impugnat, si humilia non spernit, si alta non appetiit, si iniquo non delectatur lucro, si immoderato rerum suarum non gaudet augmento, si denique aliena felicitate non utitur, aut inimici miseria non laetatur.“4 Poenitentiam certam non facit nisi odium peccati et amor Dei. Quando sic poenitemus, ut nobis amarum sapiat in animo, quod antea dulce fuit in vita: et quod nos prius delectabat in corpore, ipsum nos cruciet in corde, Nr. 1202. De quadrage- simali obser­vantia, et agenda poeni­tentia medi­tando super peccati gravi­tate ex myste­riis passionis D. N. J. Ch. elucente. ' Serm. de quadrag. 12. — 1 Luc. 13, 5. — 3 Serin. 2. de jejun. — 4 Serm. de quadrag. 3.

Next

/
Thumbnails
Contents