Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

35 dictam servitutem et prospiciendum existentiae et conservationi Nigritarum. Qua de re Cardinali Lavigerie his verbis scribit Summus Pontifex sub 27. Octobris mox praeterlapsi anni: „Consentiunt — summi Europae principes, quod anno 1878. in Conventu Berolinensi spoponderant, obviam animosius eundum tam ingenti malo.“ Ea nimirum est tam illustris praenuncupati Cardinalis, quam illorum qui res Afri­cas penitius perscrutati sunt mens, servitutem ibi aboleri plane non posse, nisi, qui illam armati exercent ex crudelitate, et turpis quaestus lucrive gratia Mohame- dani Arabes, vi pariter armorum coerceantur, atque ab irruptionibus in regiones Nigritarum deterreantur, simulque omnimode impediantur, quominus abactos Nigri- tas transferre eas in insulas, provinciasque queant, in quibus vendi illi solent, uti sunt: Madagascar, Zanzibar, Pemba, Arabia etc. Summi Pontificis intercessioni et Cardinalis Lavigerie supplicibus tribuendum, quod actutum jam Anglorum, Germa­norum et Portugallorum, consentienter secum in rem procedentium, bellicae naves Africae orientalis littora percursent, custodiant, caveantque ne seu arma illuc inferri, seu Nigritae efferri facile possint. De amplioribus in gravi hac causa suppetiis in parlamento Berolinensi nunc tractari e publicis ephemeridibus novimus, quae dum praeattactorum statuum gubernia faciunt, suas simul in Africa colonias defendunt. Sunt, qui asserunt, sua ex experientia loquentes, graves de caetero viri, Arabes Mohamedanos non solius lucri bono odore moveri, dum suum, quasi jus in servitutem redigendi, ac iccirco etiam intercipiendi Nigritas armata manu demon­strare, conservareque adnituntur, sed moveri illos immani odio, quo Christianos prosequuntur, religionemque Christianam. Nuperrime declaravit Commissarius impe­rialis pro Africa orientali in ministerio Germanico constitutus: Christianum hominem esse, quem Arabes oderant. Et revera, quamprimum cohorti Mohamedanae ante aliquot annos sub sic dicto Sultano Mahdi successit provinicam Sudanensem Aegypti occu­pare et metropolim provinciae Chartum proditione in suam potestatem redigere, nihil quod agerent antiquius habuerunt, quam florentem ibidem catholicae missionis stationem, nostro etiam annuatim collecto aere sustentatam, occupare, missionarios autem, horum adjutores, quemadmodum etiam S. Vincentii a Paulo filias, alias cha- ritatis sorores dictas, quae prolium educatione ac institutione occupabantur, carceri- bus mancipare, educatas vero ibidem Nigritarum proles, quarum multae pretio e servitute a missionariis redimebantur, jamque regenerationis lavacro ablutae fuerunt, numero aut quadringentas, tanquam mancipia vendendas curare. Hoc idem in orien­tali Africa factum est nuperrime. Erecta est paucos ante annos impensis potissimum catholicorum Bavarorum missionis statio in Pugu, cuius cura commissa fuit Benedi- ctinis. Nigritae gratulabantur, imprimis cum viderint a monialibus proles earum doceri. Hanc stationem ex improviso armis aggressi sunt Mohamedani barbari Ara­bes, presbyteros missionarios duos, Superioremque monialium occiderunt, superstites autem post trucidationem catenis constrictos abduxerunt, eversis missionis cunctis aedificiis ac institutis. Legimus etiam de missionario Anglicano iis in regionibus interfecto, ut adeo immane Arabum odium in missionarios etiam non Catholicos ex­tendatur. Nomen Christianum est, quod immani odio prosequuntur, quodve in Africa to­lerare nolunt barbari Mohamedani, prout Commissarius imperialis Germaniae his ipsis diebus declaravit in comitiis Berolinensibus.

Next

/
Thumbnails
Contents