Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
34 qui satis salvi, gregatim cum reliqua turba ire venum, atque emptori prostare moroso et impudenti. Cui vero quisque venditus et permissus sit, dissidio miserabili qua uxorum, qua liberorum, qua parentum, illius in potestate ad servitutem adigitur maxime duram, et fere nefandam, neque ipsa recusare potest sacra Mahomedis.“ E graphica hac descriptione patet cum immanis praedonum Arabum crudelitas, quam in homines innocentes exercent, tum etiam false in variis pagellis volantibus asseri, motus eapropter in variis Europae regnis contra immanes illos Arabes exortos, eo fine exortos fuisse, ut Mohamedani vi et armis ad fidem Christi adducantur, sed verum esse, motus illos pro scopo habere a tantis, tamque horrendis barbaris san- guinolentisque praedonibus Africanos populos tutos securosque reddere. Si de numero quaeratur Nigritarum qui a solo suo nativo exturbantur, et qua mancipia venduntur, Eminentissimus Cardinalis Lavigerie asserit, quod illorum numerus quotannis ad 500,000 ascendat, quodve ad singulos parentes insuper 5 aut 6 proles addendae sint, quae autem in longo, inter crudelitates, inediam, et verbera conficiendo itinere, priusquam ad forum nundinarum pertingant, pereunt. Alii aeque fide digni testes, Africam e longiori ibi commoratione penitius noscentes, Nigritarum in servitutem raptorum, abductorumque numerum annuatim ad unum et ultra mil- lionem taxant, asserere non dubitantes, quin si populus illa in progressione, deinceps etiam ad alias oras abigeretur, futurum, ut omnes illi terrarum tractus prorsus evacuandi, atque ad incitas redigendi sint, prout adusque factum iam videmus in quinque vel sex populosissimis earum regionum provinciis. Nigritarum deplorabili sorti consulturus Leo Papa XIII. anno sacerdotalis sui jubilaei Cardinali Lavigerie Carthaginensi et Algeriensi Archi-Episcopo auctor fuit, imo demandavit, ut omnem, quam potest adhibeat operam ad impediendam, cohibendamque in Africa servitutem. Cardinalis magnum, arduumque munus corde magno et animo volenti aggressus est, qui nimirum a tantis annis Africam incolit, qui statum rerum ibidem propriis oculis videt, super iis autem, quae oculis non usurpat ipse, a tercentis, qui sub ipsius jurisdictione in messe quidem multa laborant, operariis seu Missionariis instruitur. In Europam veniens Cardinalis qua voce, qua litteris convertit se non solum ad summos principes, sed ad Episcopos quoque, aliosque illustres viros commendando causam miserrimorum Africanorum. In Anglia, Italia, Belgio et Gallia aut praedicando in Ecclesiis, aut disserendo in publicis frequentissimisque conventibus pro eadem causa Nigritarum peroravit eo cum effectu, ut v. gr. in Belgio, in Germania, nec non recentissime in Helvetia multi utriusque sexus homines in consociationes coaluerint seseque ad corrogandam auxiliarem stipem, in commodum Nigrorum Africanorum impendendam, obstrinxerint. Acta et facta conaminaque Cardinalis a Summo Pontifice probabantur; cuius eloquentiora sunt facta quam verba, disertiores manus, quam lingua, argenteas enim tercentum mille libellas largitus est eo scopo, ut baec summa per Cardinalem in collegia seu comitatus abolendae Afrorum servituti institutos, impenderetur. Sed vero sola stipis erogatione missionariorumque quam summe etiam assidua opera aboleri servitus in Africa non potest. De hac abolenda actum fuit etiam in Conventu diplomatico Berolinensi, qui ibidem a. 1878. celebrabatur. Summi principes per oratores suos declaraverunt jam ibi, abolendam esse in Africa prae