Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
31 Dei consiliis, „qui aetates mutat ac tempora, transfert regna atque constituit.“' Mohame- dani autem ingentem ubique ediderunt Christianorum stragem, quin vel aetati ulli, aut sexui, aut conditioni parceretur ; homines autem maxime Christianos, in Aegypto, Mesopotamia, Africa et alibi non tam in societatis, quam conditionis servitutem redegerunt. Cessavit in illis regionibus omnis libertas, omnis cultura, omnis sic dicta civilisatio, quae ubique impossibilis est, ubi non viget Christi religio, vel ideo, quia lumen ibi doctrinae Salvatoris nondum affulsit, vel ideo, quia armorum vi excisa est. Recte observat Boyer: „Sine Christianismo nulla libertas. Christianismus servitutem delevit; haec ei laus refertur. Sed non minus vera, minus licet vulgaris est haec alia: suis ipse institutionibus atque influxu vetat, ne illa regrediatur; et si quandoque sine Christianismo populus liber fiat, in maximam omnium servitutem recideret.“2 Obmutescebant illic scientiae, cessarunt omnia artium litterarumque adjumenta. Novimus Ornaro, qui Alexandriam Aegypti a. 641. expugnavit, jubente, balnea urbis huius codicibus, qui in celeberrima bibliotheca Alexandrina exstabant calefacta, sicque orbem litterarium pretiosissimis antiquitatis thesauris spoliatum fuisse. Africam, in qua Mohamedani tantam rei Christianae stragem intulerunt, Summi Pontifices suae sorti non reliquerunt, illuc quoque exporrecta fuit ipsorum cura et sollicitudo paterna. Cupientes, ut frequentissimis illius orbis partis incolis Christus annuncietur, et illi sedentes in tenebris et in umbra mortis illuminentur, ablegaverunt eorsum verbi Divini praecones missionarios, qui inter innumeras difficultates, varia inter vitae pericula, eo cum successu illic laboraverunt, ut hodie numerentur in Africa vicariatus Apostoliéi viginti, praefecturae autem Apostolicae septemde- cim. Maximum autem obstaculum suo in apostolico opere experiuntur missionarii in Mo- hamedanis, imprimis Arabibus, et in plaga servitutis, in quam hi Africae populos etiam antea adhuc sui juris et liberos in servitutem redigunt, et cum servis factis nequissime abutuntur. Jam in pastoralibus ddto 2-ae Februarii a. 1888. Nro 900. dimissis litteris meis mentionem injeci servitutis, quam obnoxiam dicunt, ut distinguatur a mercenaria, servorum item adumbravi conditionem et sortem apud ethnicos etiam secus cultissimos, Graecos nempe et Romanos, quibus S. Paulus hoc maxime vitio vertit, ^quod sint sine affectione ;“3 observavi etiam, quod ab hac quoque, a peccato repetenda plaga, humanum genus Is redemerit, qui ad sanandum grandem aegrotum e Coelo descendit omnipotens medicus, quive humiliavit se usque ad mortalem carnem, „tamquam usque ad lectum aegrotantis,“ ut loquitur 8. Augustinus,4 qui et ipse servitutem obnoxiam, seu imperium, quo homo homini sic dominatur, ut de illo, ejus vita, ejusque facultatibus suo statuat ac disponat arbitrio, a peccato repetendam docet® inquiens: Deum ita condidisse hominem, ut praesit piscibus maris et volatilibus coeli, et bestiis, universae- que terrae, rationalemque factum ad imaginem suam6 „noluit nisi irrationabilibus dominari, non hominem homini sed hominem pecori.“7 Eadem fuit mens S. Chryso- stomi dicentis :8 „Si quis autem roges, undenam servitus, et cur ingressa in vitam humanam (scio enim multos et libenter haec rogare et velle discere) ego vobis dicam . . . Noe non habuit servum, neque Abel, neque Seth, nec alii, qui fuerunt 1 1 Daniel. 2. 21. — a Defense de l’Ordre social. — 8 Ad Rom. 1, 31. — * Serm. 59 de verb. Dom. — 5 De Civit. 1. XIX, c. 14. — 8 Ibidem c. 15. — ’ Gen. I, 26. — 8 Homil. 22. in ep. ad Ephes.