Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
185 XXIII. DECRETUM s. CONGR. RITUUM quoad consecrationem ecclesiae restauratae. BARCHINONEN. Ecclesia parochialis sub titulo Sanctae Mariae in loco Matrone nuncupato, infra fines Dioeceseos Barchinonen. ut consecrata habetur, tum quia ab antiquis temporibus anniversarium Dedicationis semper celebratum fuit Dominica postrema Octobris, tum quia in demolitione primitivi Altaris sub ara repertum fuit una cum quinque granis incensi et sacris Reliquiis pervetustum documentum adserens peractam consecrationem; tum quia reperiebantur in parietibus Cruces depictae, testibus senioribus superioris saeculi ipsius ecclesiae beneficiatis. Quum vero, crescente populo, templum amplificatum fuerit, intactis parietibus lateralibus, et dirutum fuerit Altare maius, sensim Cruces disparuerunt, et anno millesimo octingentesimo quinquagesimo quarto parietum interna facies perpolita et stucco, uti vocant, cooperta fuit, Altari tamen majori nec fixo nec lapideo nunc temporis extante. At vero quum dubium aliquod de ipsa consecratione ortum sit, hinc hodiernus Rector, Archipresbyter et Clerus ejusdem ecclesiae servitio addictus, de consensu Rssmi Episcopi Barchinonen- sis, Sacrorum Rituum Congregationi sequentia Dubia pro opportuna solutione humillime subiecerunt, nimirum: Dubium I. Utrum praedictum templum ob factam amplificationem nova indigeat consecratione ? Dubium II. Et quatenus negative, num nova consecratio fieri debeat propter stucci additionem ? Dubium III. Et quatenus negative etiam ad secundum, quaeritur num necessario erigendum sit novum Altare majus fixum et lapideum rite consecrandum; ita ut quotannis Officium Dedicationis persolvi possit ? Et sacra eadem Congregatio, ad relationem infrascrip ti Secretarii, exqui- sitoque voto alterius ex Apostolicarum caeremoniarum Magistris, omnibus mature perpensis, ita propositis Dubiis rescribendum censuit, videlicet: Ad I. et II. Negative, seu non indigere; et iterum depingantur et apponantur Cruces in parietibus in testimonium peractae consecrationis. Ad III. Affirmative. Atque ita rescripsit et fieri mandavit die 16. Januarii 1886. D. Card. Bartolinius, Praefectus. Laurentius Salvati, Secretarius. Strigonii, die 10-a Decembris 1889. Nr. 6956. Ex S. Rituum Congregatione.