Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

106 non suppetente idoneo loco, in aedibus Seminarii mei Strigoniensis, ubi spiritualibus vacaturis exercitationibus de hospitio ac victu providebitur. Initium autem exerci­tiis 26-ta die mensis Augusti hora pomeridiana 5-ta, finis autem imponetur 30-a eiusdem mensis horis matutinis, qua die ad propria omnes et singuli reverti pote­runt. Partem capturi in spiritualibus exercitiis suam fianc intentionem usque 12-am mensis Augusti in Caneellaria mea Dioecesana notificent. Strigonii, die 3-a Julii, 1889. Nr. 3585. Cardinalis Archi-Episco- pus pro ono- masi gratulan- tibus sibi gra­tias agit. Ad diem, quem Deus in nativitate B. Joannis Baptistae nobis honorabilem fecit, mihi autem etiam onomasticum, tot hoc quoque anno ad me missae sunt lit­terae, piorum in me sensuum, optimorum ac benevolorum affectuum filialium ac fraternorum testes ac interpretes, ut sensus illos affectusque exprimentibus debitas grates reexhibere et exsolvere gravissimis agendis occupatus et onustus aliter, quam ope praesentium, nequeam. Dum igitur omnibus et singulis gratulantibus gratias ago, simul toto cordis affectu precor, ut Deus et Dominus Noster Jesus Christus, qui in lavacro regenerationis assignatum mihi patronum S. Joannem Baptistam lucernam ardentem in suo constituit templo, faciat nos lucere in Ecclesia sua ardore fidei, et instructione docendi; porro charitatis opere, et humilitatis virtute; nec non orationis studio, et intemeratae vitae documento. Strigonii, die 3-a Julii, 1889. Nr. 3586. Kelatio annua Unionis ab Immac. Con­cept. nuncupa­tae dimittitur. Fasciculum XXVII. ab Unione Immaculatae Conceptionis B. M. V. de anno 1888. publicatum, in quo tum status Missionum orientalium subsidio etiam nostro adiutarum, cum perceptiones et erogationes anni elapsi inde a 1. Januarii usque finem Decembris computati ob oculos sistuntur, cum eo ad singulos VADia- conales Districtus dimitto, ut DD. Curati Unionem hanc porro quoque animo bene­volo prosequantur populoque fideli commendent. Strigonii, die 3-a Julii, 1889. Nr. 3587. Tabellae novae pro schematismo dioecesano. Ut inspicienti schematismum clarius pateat status Archidioeceseos, tabellis pro conficiendo schematismo inservientibus novam rubricam inseri jussi, in qua adnotetur, utrum praeter Ecclesiam parochialem et filiales rurales etiam aliae (ex. gr. regularium) Ecclesiae vel Capellae facultate celebrandi Missam provisae adsint, prout boc e nonnullis districtibus jam hucusque in tabellis et etiam in schematismo adnotabatur. Curae sit DD. VADiaconis, ut haec rubrica accurate expleatur, adnotato etiam eo, cujusnam Mysterii vel Sancti honoribus Ecclesia vel Capella dedicata sit. Penes officium postae praeterea statio quoque telegraphi adnotetur. Tabellarum horum unum exemplar ad singulum districtum VADiaconalem dimittitur. Strigonii, die 3-a Julii, 1889.

Next

/
Thumbnails
Contents