Circulares litterae dioecesanae anno 1889. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

105 BEATISSIME PATER! Nonum mensis Junii diem, cum eximi fastis, deleri que nequeat, arbitramur, atrum lugubremque perpetuo esse oportere. Illo enim die accidit, quod in saeculis aerae Christianae nunquam, glorificatio nempe apostasiae, atheismi, immoralitatis, et blasphemiarum, per erectum in Urbe Roma, ac positum in conspectu quasi Christi in terris Vicarii, visibilisque Ecclesiae Capitis monumentum, renovans memoriam ex orco quasi redivivi miserandi, infelicisque hominis, Dei ac Christi osoris, S. Se­dis Apostolicae infensissimi hostis, infamiumque morum, quos durante vita exhibuit. Non nos latet consilium de ponendo monumento ab iis hominibus captum, executio- nique mancipatum fuisse, qui eodem in divinum Redemptorem et eius in terris Vi­carium odio flagrant, quive facto boc id praesertim Urbi et orbi demonstrare vo­luisse censendi sunt: eo iam ventum esse Romae, ut triumphus agi ibidem queat apostasiae, irreligionis. Acerbissimum, quo eapropter Sanctitas Vestra non potest non vehementer affici animi dolorem, sentimus etiam nos, quemadmodum sentiunt Ca­tholici omnes, quotquot sunt in orbe terrarum. Et sicut hi irrogata Sanctitati Vestrae tanta iniuria ad maiorem, si fieri adhuc possit, amorem, fidem ac fidelitatem erga S. Apostolicam Sedem, Sanctitatem que Vestram moventur: ita in his fovendis sen­sibus, opereque comprobandis nemini volumus esse secundi; de cetero Deum omni­potentem pro omnigena incolumitate, diuturno felicique gubernio assiduo deprecaturi. Qui in reliquo beatissimis pedibus provolutus in osculo eorumdem humil­limo perenno Strigonii in Hungária die 9. Junii 1889. Sanctitatis Vestrae obsequen- tissimus filius ac servus Joannes Card. Simor, m. p. AEppus Strigoniensis. EME AC RME DOMINE MI OBSME. Accepit perlibenter Ssmus Dominus Leo XIII. officia litterarum quibus Eum adiisti sacra Pentecostes die ut dolorem expromeres quo affectus es ob ea quae in hac Urbe, eodem die, in contemptum religionis ab eius hostibus impune gesta sunt. Quum fidem et singularem in se voluntatem Tuam probe compertam habeat Pater Beatissimus, gavisus est eam novo hoc testimonio confirmari, maxime quod spondeas tales improborum ausus eo valituros ut magis incendatur studium tuum et fidelium quibus praees in Apostolicam Sedem, seque re et operibus nedum verbis, prodat apertius. Quare debitas Tibi gratias agens Te certiorem esse iubet ministerio meo paternae dilectionis qua Te complectitur et Benedictionem Suam impertit Tibi et gregi Tuae vigilantiae concredito. Ego vero gaudeo occassionem nancisci testandi Eminentiae Tuae sensus plenissimae observantiae, qua manus Tuas reverenter deosculor. Eminentiae Tuae humillimus et addictissimus famulus verus M. Card. Rampolla. Romae, die 22. Junii, 1889. Strigonii, die 3-a Julii, 1889. Nostis in hac Archi-Dioecesi usu iam venisse, ut Clerus sacris maioribus ordinibus initiatus, altero quovis anno ad spiritualia exercitia evocetur. Significo itaque praesentibus sacra exercitia hoc quoque anno asservanda fore, et quidem alio Nr. 3584. Spiritualia exercitia indi­cuntur-

Next

/
Thumbnails
Contents