Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

X.

90 Nr. 2607. E Sacra Con­gregatione In­dulgentiarum . eorumque officiales seu Vicarios in Spiritualibus generales, et sede vacante Vicarium Capitularem vel legitimum Administratorem. 3. Vicarium Capitularem seu Administratorem eas quoque dispensationes Apostolicas exequi posse, quae remissae fuerint Episcopo aut Vicario eius generali vel Officiali nondum executioni mandatas, sive hi illas exequi coeperint, sive non. Et vicissim sede deinde provisa, posse Episcopum vel eius Vicarium in spiritualibus generalem seu Officialem exequi dispensationes quae Vicario Capitulari exequendae remissae fuerant, seu hic illas exequi coeperit seu minus. 4. Dispensationes matrimoniales Ordinario oratorum commissas, exequendas esse ab illo Ordinario, qui litteras testimoniales dedit, vel preces transmisit ad S. Sedem Apostolicam, sive sit Ordinarius originis sive domicilii, sive utriusque sponsi, sive alterutrius eorum; etiamsi sponsi quo tempore executioni danda erit dispensatio, relicto illius dioecesis domicilio, in aliam dioecesim discesserint non amplius rever­suri, monito tamen, si id expedire iudicaverit, Ordinario loci, in quo matrimonium contrahitur. 5. Ordinario praedicto fas esse, si ita quoque expedire iudicaverit, ad dispensationis executionem delegare alium Ordinarium, eum praesertim, in cuius dioecesi sponsi actu degunt. Haec quae ad pastorale ministerium utilius faciliusque reddendum San­ctissimus Dominus Noster concedenda et statuenda iudicavit, dum libens tecum com­munico, bona cuncta Amplitudini Tuae precor a Domino. Datum Hornae, die 20. Februarii 1888. RAPH. CARD. MONACO. Strigonii, die 16-a Maji 1888. RESCRIPTUM, quo conceditur indulgentia tercentum dierum recitantibus Hymnum: Ave Maris Stella. Beatissime Pater! Vincentius Leo Sallua Archiepiscopus Calcedonen. humiliter provolutus ad Pedes Sanctitatis Vestrae, exorat ut benigne concedere dignetur omnibus fidelibus, qui, corde contrito ac devote recitaverint Plymnum — Ave Maris Stella ... — in honorem B. Virginis Mariae, ceu iacet in Breviario Romano, Indulgentiam tercentum dierum, semel lucrandam in quolibet die. Quam gratiam etc. Ex Audientia Sanctissimi diei 27. Ianuarii 1888. Sanctissimus Dnus Noster Leo Papa XIII. benigne annuit pro gratia iuxta preces. Praesenti in perpetuum valituro absque ulla Brevis expeditione. Contrariis quibuscumque non obstantibus. Datum Romae ex Secretaria S. Congregationis Indul­gentiis sacrisque Reliquiis praepositae die 17. Ianuarii 1880. CAIETANUS Card. ALOISI-MASELLA Prae/. L. f S. ALP1XANDER Episcopus Oensis Secrelarius. Strigonii, die 16-a Maji 1888.

Next

/
Thumbnails
Contents