Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IX.

85 alliso exstinctus est anno aetatis suae 82. sacerdotii 59. In eodem prae foribus Ec­clesiae loco, ubi vitae cursum clausit, jam ante duos annos pariter ad Chorum citatis ruens gressibus concidit, ac fere exanimis ad domum deportari debuit. — Sed nec hoc, nec aliis similibus casibus, qui jam in stallo Canonicali, jam in ipsa Ecclesia, jam in platea secum acciderunt induci se passus est, ut sibi attenderet, suaeque saluti prospiceret. Defuncti mortem, tamquam panslavi annunciare malevolis quibusdam placuit in volantibus pagellis, qui si verum fateri voluissent, illum tanquam linguae hungaricae suos inter connationales propagatorem encomiis celebrare debuissent. — Defunctus enim Canonicus, mox atque Strigonii pedem et sedem fixit in domo sua convictum puerorum 10—12 erexit, quos e partibus, ubi slavicum viget idioma accivit, victu et vestitu gratis providit, atque scholas Strigonienses frequentare jussit, qui hoc ipso linguam hungaricam propriam sibi reddiderunt. Non verbis quae facile proferuntur et volant, sed factis, sed sacrificiis demonstravit, quam sibi cordi fuerit, ut conci­vium egentium filii linguam hungaricam inbibant, in hac se excolant, utilesque patriae cives subin evadant. — Per 18-annos aut biscentum adolescentes e Convictu Jurigaiano prodierunt, linguam hungaricam optime callentes, quorum multi in variis officiis patriae deserviunt. Optandum, ut multi hoc spiritu hocque linguam patriam propa­gandi studio, quod nec a sacrificiis ferendis abhorreat, animati sic dicti panslavi in Hungária reperiantur. Sed non de filiis solum connationalium suorum, verum de filiabus etiam bene atque ita educandis informandisque ut etiam hae linguam hunga- • ricam addiscant, sollicitudine praelaudatus Canonicus tenebatur. Atque hanc sollici­tudinem quoque non verbis tantum, sed etiam factis comprobavit. In Egbell originis suae loco, amplam cum simili fundo domum suo aere acquisivit, asylo parvulorum et scholis elementaribus puellarum deservituram. Dotem, porro constituit 16.000 flore- norum pro adaptanda his finibus domo et sustentandis filiabus S. Vincentii a Paulo, quarum curae credendum erit utrumque institutum. Jam vero nemo nisi rudis ignorat, non facilius nec felicius doceri puellas linguam hungaricam, quam per sorores Cha- ritatis. Qui tanta tulit circa rectam educationem, et institutionem succrescentis pubis, qui porro tanta exercuit in egentes sine discrimine nationalitatis, clementiae et mise­ricordiae opera, cujus denique vitae tenor ad aedificationem cunctis deserviit, illius honor ac nomem semperque laudes manebunt, memoria in benedictione erit. Animam defuncti piis ad aram suffragiis commendo. Strigonii, 15-a Aprilis 1888. BENEDICTIO VEXILLORUM. Interrogata Congregatio S. Officii circa benedictionem vexillorum sodali­tatum laicalium nec non circa introductionem in ecclesiam eorundem vexillorum ita Decreto diei 3. Septembris 1887 respondit: I. „Circa benedictionem vexillorum.“ — „Non esse benedicenda vexilla, nisi earum societatum, quarum statuta ab auctoritate ecclesiastica adprobata fuerint, ab eaque aliquo modo dependeant, et aliquod religionis signum, nullum autem emblema reprobandum, praeseferant.“ II. „Quoad vexilla in Ecclesiam introducenda.“ „Non esse admittenda, nisi vexilla Confraternitatum, et ea, quae benedicta fuerint uti supra.“ Strigonii, die 18-a Aprilis 1888. Nr. 2202. Decretum S. Congregat. Officii de bene­dictione vexil lorum.

Next

/
Thumbnails
Contents