Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
56 Nr. 1651. Obitus Pauli Schmidt parochi et concursus pro beneficio Nagy- Bresztová- nensi. Sanctis Locis commendare, ea qua par est sollicitudine, student; ideoque enixas Nobis preces humiliter adhibuit, ut quaedam hac super re providere de Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine velimus. Nos igitur, quibus tanti momenti custodia maximo est cordi, votis huiusmodi annuere cupientes, de Apostolica Nostra auctoritate, vi praesentium, perpetuum in modum decernimus, ut Venerabiles Fratres Patriarchae, Archiepiscopi, Episcopi et alii totius terrarum orbis locorum Ordinarii sub sanctae obedientiae vinculo curare teneantur, ut respective in cuiuscumque Dioecesis Parochiali Ecclesia, una saltem singulis annis vice, nempe Feria Sexta Maioris hebdomadae, vel alio ad uniuscuiusque Ordinarii lubitum similiter semel tantum quotannis eligendo die, fidelium charitati Sanctorum Locorum necessitates proponantur. Pari autem auctoritate expresse interdicimus atque prohibemus, ne quis audeat vel praesumat eleemosynas pro Terra Sancta quomodolibet collectas in alios usus convertere atque immutare. Propterea iubemus collectas, ut superius dictum est, eleemosynas Parochum Episcopo, Episcopum tradere proximiori Ordinis S. Francisci pro Terra Sancta Commissario; hunc autem curare volumus, ut eaedem quam citius Hierusalem ad Sanctorum Locorum Custodem, ut moris est, transmittantur. Decernentes praesentes Nostras litteras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, iliisque ad quos spectat, ac spectare poterit, in omnibus plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque Iudi- ces Ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis, nec non speciali licet atque 'individua mentione et derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Denique volumus, ut praesentium litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae. Datum Romae aqud S. Petrum sub Annulo Piscatoris die XXVI Decembris MDCCCLXXXVII. Pontificatus Nostri anno decimo. L. S. M. Card. LEDÓCHOWSKI. Strigonii, die 10-a Februarii 1888. Die 14-a mensis Februarii a. c. ad vitam aeternam post pie suscepta moribundorum sacramenta evocatus est Paulus Schmidt parochus Nagy-Bresztovánensis, S. Sedis AEppalis Tirnaviensis Assessor, anno aetatis 84-o, sacerdotii vero 60. Testamentum condidit spiritui ss. Canonum conforme, notabilem partem substantiae suae in varios pios fines relinquendo. Animam defuncti fratris, ut illam Deus veniae largitor et humanae salutis amator ad perpetuae beatitudinis consortium pervenire concedat, piis ad aram precibus commendando pro vacante beneficio parochiali Nagy- Bresztovánensi, concursum usque 10-am Aprilis anni curr. duraturum publico. Strigonii, die 10-a Martii 1888.