Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
2 deliciarum gurgite turbabitur vehementissime, ac moerore contabescet. Est enim verissimum, quod S. Augustinus toties ingeminat: „Fecisti nos Deus ad Te, et inquietum est cor nostrum, donec quiescat in Te.“ Id ipsum omnes confitentur, quotquot post longas procellas, quibus jactati fuerunt, ad Deum firmissimum portum tandem pertingere meruerunt. Omnes uno quasi ore conclamant, extra Deum nullibi veram sibi pacem obtigisse, ac ideo in illa se erumpere coactos fuisse Salamonis verba : v Vanitas vanitatum, et omnia vanitas. “1 Quod autem ad nos adtinet, qui ministri sumus Christi et dispensatores mysteriorum eius, vera perfrui pace nunquam poterimus, si jugum Domini, quod in sacra ordinatione nobis non invitis, sed volentibus impositum est his verbis: vAccipe jugum Domini; jugum enim eius suave est, et onus eius leve,“ non portaverimus assidue et libenter. E dignitatis enim sublimitate sanctimoniae sublimitas, qua Sacerdotes praestare debent, metienda est; majorem sane sanctiorem que, quam a fidelibus, Ecclesia a suis ministris, pro eminentiore, quo loco positi sunt, jure postulat morum honestatem, atque in explendis officiis suis assiduitatem. Quum enim communem cum ceteris fidelibus assequendae justitiae, pacis item, et aeternae beatitudinis finem sibi propositum habeant, paria officia eis praestanda sunt; at quum dederit eis Deus ministerium reconciliationis, et posuerit in eis verbum reconciliationis,2 non modo amplior eorum est provincia et potestas, sed ipsi altiora etiam et praestantiora expetant faciantque est necesse: „ Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.“3 Nec nisi sic obtinebunt id, quod Unigenitus Dei Eilius praeceptorum suorum jugum et onus recipientibus portantibusque promisit, dicens: „Et invenietis requiem animabus vestris.“4 Serpit nostris diebus ubique diffusum exitiale impietatis virus eoque funestius incautorum mentes fallit, quo blandius sub verborum lenociniis, vel ementito sapientiae nomine propinatur. Hinc corrumpuntur animi, hinc fidei lumen exorta dubiorum caligine obumbratur, vel prorsus exstinguitur; hinc omnis pietatis sensus amittitur, suave Christi jugum excutitur, laxantur pravis cupiditatibus habenae moresque omnigeno vitiorum coeno foedissime commaculantur. Nec etiam aliunde enata est nunquam satis deploranda animi socordia, vera nostri aevi lues, qua homines coelestis patriae, ad quam nati invitantur, prorsus obliti, nihil sibi de religione curandum arbitrantur, nihil de Dei cultu, nihil de ipsius Ecclesiaeque legibus servandis, sed toti mundo dediti, eiusque illecebris irretiti, unice iis, quibus in baptismo renunciavere, intendunt; et dum se Christianos nuncupant, sanctissimum nomen profana conversatione deturpant. Jam cum tantis exercitata malis Ecclesia ingemiscat, quinam dolenti succurrere, errantesque filios a via perditionis revocare satagant, nisi nos, qui cum sacerdotio initiati fuimus, omnem, quantam possumus opem, studium et auxilium Ecclesiae praestituros spopondimus ? Nos, inquam, qui a mundo secreti et saecularia abnegantes in Dei sortem volentes transivimus, et Dominum haeredi- tatis nostrae partem elegimus ? Nos, quos ipse Dominus multiformes gratiae suae distributores, et redimendis hominibus socios sibi quodammodo adscivit, ut quae Dei solum sunt, propria nobis etiam fierent mira prorsus participatione communia. Nos quibus dum honorem largitur, singularis etiam obsequii onus imposuit, et dum tri- 1 1 Eccl. 1, 2. — 2 2 Cor. 5, 18, 19. — 2 Cf. Luc. 12, 48. — * Matth. 11, 19.