Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
40 piet in aeternum. »Multos cognovimus, inquit Clemens Romanus, e nostris, qui sei- psos in vincula coniecerunt, ut alios redimerent.“1 S. Cyprianus autem:2 „In captivis fratribus nostris, inquit, contemplandus est Christus, et redimendus de periculo captivitatis, qui nos redemit de periculo mortis, ut qui nos de diaboli faucibus exuit, nunc ipse, qui manet, et habitat in nobis de barbarorum manibus exuatur, ut redimatur nummaria quantitate, qui nos cruce redemit, et sanguine. Quantus vero communis omnibus nobis moeror est, et cruciatus de periculo virginum, quae illic tenentur, pro quibus non tantum libertatis sed et pudoris iactura plangenda est, nec tam vincula barbarorum, quam lenonum, et lupanarium stupra deflenda sunt. Quae omnia istic, secundum litteras vestras, fraternitas nostra cogitans, et dolenter examinans, prompte omnes et libenter ac largiter subsidia nummaria fratribus contulerunt, semper quidem secundum fidei suae firmitatem ad opus Dei proni, nunc tamen magis ad opera salutaria contemplatione tanti doloris accensi. Misimus autem sestertia centum millia nummorum, quae istic in Ecclesia, cui de Domini indulgentia praesumus, Cleri et plebis apud nos consistentis collatione collecta sunt, quae vos illis pro vestra diligentia dispensabitis.“ Sed etiam S. Basilius Caesareensis in Cappadocia Episcopus in litteris ad Damasum Papam a. 372. exaratis, laudat Dionysium Pontificem, qui medio fere saeculo tertio floruit: „Novimus, scribit, ex serie memoriae. . . Dionysium beatissimum illum Episcopum . . . invisisse Ecclesiam nostram Caesariensem, et Patres nostros per litteras consolatum esse ac misisse, qui fratres captivos redimerent. “ Quod adtinet ad senes, debiles et infirmos, hos apud Ethnicos tristissima, passimque crudelissima sors manebat. Plato3 laudat Aesculapium „quod eos, qui natura et victu, corpore salubri essent, sed certum aliquem morbum in se haberent, his et huiusmodi statui ostenderit medicinam, sectionibusque morbos eorum depellentem victum applicuerit, ne ad rempublicam minus idoneos redderet; quorum autem penitus morbida intus corpora essent, iis minutatim per victum delibrando et affundendo noluisse ipsis longam miseramque vitam facere.“ Herodotus de Massa- getis scribit :4 „Terminum quidem aetatis nullum statutum habent; sed quando quis admodum aetate provectus est, convenientes propinqui mactant eum, et alias simul cum eo pecudes, coctisque carnibus laute epulantur. Et haec eis sors felicissima habetur. Qui vero morbo obiit, eum non comedunt, sed terra condunt, miserum reputantes, quod eo non pervenerit, ut immolaretur.“ Cantabri senes et debiles saxo alliserunt, e medioque sustulerunt teste C. Silio Italico :6 „Mirus amor, inquit, populo, quum pigra incanuit aetas, inbelles jam dudum annos praevertere saxo.“ Romae servos aegrotos in insula Tiberina, Aesculapii dicta, taedio medendi expositos, idest suae sorti relictos fuisse, meminit Suetonius.6 Cato, teste Plutarcho,7 „operosos et valentes servos quaerebat, quo^ubi consenuissent venumdandos putabat, neque alendos inutiles.“ Juxta illud Marci Cat. Prisci:8 „Vendat boves vetustas, armenta rejicula, oves rejiculas, lanam, pelles, plaustrum vetus, ferramenta vetera, servum senem, servum morbosum et si quid supersit, vendat. Patremfamilias vendacem, non emacem esse oportet.“ Cicero in oratione pro Roscio9 arguit et accusat Capitonem, quod is, contra * * Epist. ad Corinth. 1. — " Epist. 61. al. 60. n. II. et III. — 3 Lib. 3. de civit. — 4 Histor. 1. 1. ad finem. — 5 Punicor. lib. 3. — 6 In vita Claudii. — 7 In vita eius. — 8 De re rustica. — 9 C. 35.