Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

31 IV. Litterae in forma Brevis Sanctissimi D. N. Leonis XIII ad Antonium Brugidou, moderatorem Sodalitii universi ab adoratione reparatrice gentium ca­tholicarum. L E O P P. X I I I. DILECTE FILI, SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Merito existimasti gaudio nobis fore quae nunciabas per litteras nonis Se­ptembribus datas, de laetis incrementis quae superiores anni attulerunt sodalitio tuis curis excitato, cui ab Adoratione Reparatrice gentium catholicarum nomen est indi­tum. Quum enim hoc institutum temporum necessitati peropportunum censeamus, ideoque caelestium divitiarum, quarum dispensatores sumus, largitione, nedum laudi­bus Nostris ornaverimus, nil sane optatius Nobis esse poterat, quam ut sciremus il­lud late effundi in plurimas dioeceses, augerique fidelium numerum, qui coniunctis precibus apud ipsum gratiarum fontem laboranti Ecclesiae supernam opem concili­ent. Itaque cum grates et laudes agimus summo bonorum auctori Deo, tum Tibi gratulamur, Dilecte Fili, quod industriae pietatisque tuae fructus uberes ceperis, si- mulque merita commendatione prosequimur pastoralem curam Sacrorum Antistitum et parochorum, qui salutaris huius Operis propagines in gregibus suis fovendas cen- suerunt, nec non pia studia fidelium qui eidem dedere nomen. Quin etiam ex hoc prospero optimi incepti progressu felix auspicium capimus fore ut aliorum sodalium nova in dies fiat accessio, neque ulla sit pars catholici orbis, quae ad hoc pietatis et religionis opus non sese propensam exhibeat. Hanc porro concordem bonorum comprecationem largiora beneficia sequutura esse confidimus miserentis Dei, qui po­pulum suum respiciens, in hoc rerum discrimine eripiat ab aerumnis praesentibus, malorumque graviorum metum, ope sua interposita, submoveat. Interim Tibi, Dile­cte Fili, sodalitati cui praees universae, omnibusque qui eidem provehendae operam navant, divinorum ubertatem adprecati, apostolicam Benedictionem paternae caritatis testem, peramanter in Domino impertimus. Datum Hornae apud S. Petrum die V. Octobris anno MDCCGLXXXVII, Pontificatus Nostri Decimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 15-a Februarii, 1888. Nr. 1179. Litterae SS. D. Nostri ad Antonium Brugidou. 4

Next

/
Thumbnails
Contents