Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXI.
182 Nr. 6725. Tabellae de motu populi dimittuntur. utilitatem et solatium, quorum causa haec scribimus, sciat se Nobis gratum facturum, si de hoc ad sacrum Consilium fidei propagandae praepositum studiose retulerit. Ex hoc autem opere, quod ad curam et praesidium plurimarum animarum, omni catholicae religionis solatio carentium suscepimus, fructus Nobis pollicemur uberes, maxime, si accesserint, uti confidimus, ad illud sustentandum tuendumque fidelium, quorum pietati pares suppetant opes, studia et subsidia. — Caeterum ad- precati Deum benignissimum, qui omnes homines vult salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire, ut hisce coeptis propitius adspiret, ac prospera det incrementa, Apo- stolicam Benedictionem intimae dilectionis testem Yobis, Venerabiles Fratres, et universo Clero ac Fidelibus, quibus praestis, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die X. Decembris A. MDCCCLXXXVIII. Pontificatus Nostri Vndecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 19-a Decembris, 1888. Tabellae de motu populi, prout annis praecedentibus, ita hoc etiam per DD. Curatos fideliter explendae veniunt, inferendo illis data statistica anni 1888. quo fine tabellarum requisitarum exemplaria cum eo dimittuntur, ut in illis explendis DD. Curati inviationem calci tabellarum appositam prae oculis habeant, tabellasque sic expletas usque finem mensis Februarii a. 1889. iudici concernenti nobilium, vel Consuli civitatis erga reversales consignent. Quum vero contra unum alterumve e DD. Curatis quotannis querelae fiant, quod ad praescriptum terminum tabellas non exhibeant, vel sibi ab Officio statisticae regnicolaris pro correctione restitutas, non obstantibus repetitis etiam adursionibus, apud se retineant, hinc omnibus denuo inculco, ut praefixos hac in re terminos observent et requisitioni praefati Officii tempestive satisfaciant. Strigonii, die 19. Decembris 1888. Nr. 6726. Relatio annua Consoc. ss. Altaris Poso- niensis dimittitur Relatio annua Consociationis Ssmi altaris Posoniensis de tempore a 1. Junii 1887. usque 1. Junii 1888. computato typis vulgata cum eo dimittitur, ut sodalitatem hanc piis finibus vacantem DD. Curati populo fideli commendent, et ipsi quoque benevolo animo prosequantur. Strigonii, die 19. Decembris 1888. Nr. 6727. Novum paradigma pro conficiendis rationibus beneficorum institutorum. Reg. intern, negotiorum Ministerium pro conficiendis rationibus beneficorum institutorum, qualia sunt xenodochia, nosocomia, fundationes pauperum etc. novum praescripsit paradigma, quod in appendice harum circularium cum eo communicatur, ut DD. Curati, e quorum parochiis similes rationes dicto Ministerio substerni abhinc solent, in iisdem exarandis deinceps novo hocce paradigmate utantur. Pro directione adnoto paradigmatis huius exemplaria impressa acquiri posse apud typographum Gr. Buzárovits Strigonii. Strigonii, die 19. Decembris 1888.