Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XX.
172 Nr. 6289. Annua relatio Consociationis Ssmi Altaris Bpestiensis dimittitur. Hoc decreto praecipitur, ut annus, quo Sanctissimus Dominus Noster quinquagenaria sacerdotii sui celebravit, sicut cum fideli populo ubique locorum et terrarum in Ecclesiis congregato inter missarum solennia occepit: ita in confluxu fidelium cum devotione gratiarum actoria concludatur. Haec gratiarum actoria devotio persolvenda est ultima die, nempe 31. proximi mensis Decembris, quam ultimam esse labentis anni nemo ignorat. Sed eadem die, ad vesperam inclinante, civilis etiam annus cum devotione gratiarum actoria in Ecclesiis persolvenda concludi apud nos debet, cuius devotionis ritus et modus legitur pag. 101. Statutorum Synodi Dioecesanae Strigoniensis de a. 1860. Ut jam tam S. R. Congregationis Decreto, quam Dioecesano statuto uno eodemque actu satisfiat, dispono : ut in Ecclesia Cathedrali, Collegiatis, et parochiali- bus, iliisque in filialibus, in quibus divina sic prout in matre peraguntur, nec non in omnibus Religiosorum Conventualibus, bora consueta, Sacerdos officians exponat in monstrantia Venerabile Sacramentum intonando hymnum: „Tantum Ergo,“ quo decantato loco Litaniarum de Sanctissimo nomine Jesu, orentur cum congregato populo Beatae Mariae Virginis Rosarii quinque decades, dein recitentur orationes seu collectae „Concede nos (de B. M. V.) nec non pro Papa et pro Ecclesia. Dein decantetur Hymnus: „Idők ura Istene“ quo decantato intonetur: „Te Deum laudamus,“ cui subjungantur orationes: „Deus cuius misericordiae“ ... et de Sanctissimo „Deus qui nobis sub Sacramento mirabili.“ Tum intonetur „Genitori Genitoque,“ et in fine cum Sanctissimo detur Benedictio. Cum autem singulis Christi fidelibus rite confessis ac sacra Synaxi refectis, qui devotioni illi interfuerint, et praescriptis, ac in decreto recensitis conditionibus satisfecerint, Indulgentiam Plenariam, animabus quoque in purgatorio detentis, appli- cabilem Sanctissimus Dominus noster benigne concedat, DD. Curatorum erit, fidelem populum eatenus congrue edocere, asservandamque gratiarum actoriam devotionem eidem fideli populo ex ambone denunciare. Strigonii, die 25-a Novembris, 1888. Consociatio Ssmi Altaris Budapestiensis, cuius scopus, quem prosequitur, pius omnibus notus est, de perceptionibus et erogationibus suius anni decurrentis novam publicavit horsumque transposuit relationem, e qua patet, ab Unione hac tempore a die 6-a Novembris 1887. usque diem 6. Novembris anni curr. computato inter Ecclesias ultra 400 pauperes variam supellectilem sacram distributam esse. Relationem hanc annuam singulis Districtibus VADiaconalibus dimittendo, respectuque ad magnificum atque splendidum effectum habito, non possum illam denuo V. Clero Archi-Dioecesano quam impensissime non commendare Eumque simul provocare, ut si qui ad intentionem et emolumentum Consociationis huius S. Missae sacrificia celebrare voluerint, horum numerum schedae adiacenti inscribant, hancque ipsam ad Cancellariam meam, vel vero immediate ad Directorem Societatis transponant. Strigonii, die 25-a Novembris, 1888.