Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

168 Nr. 5726. Decretum S. Congregatio­nis Indulgen­tiarum de piis exercitiis mense No­vembri ani- mabus purga­torii opem laturis. impetravisti, tantumdem operae ac liberalitatis te posthac impetraturum. — Itaque non hortabimur te neque enim hortatione indiget tam actuosa virtus, sed potius gratulabimur, quod pergas isto animo constantiaque, Deo auspice, coepta persequi. Certe nuspiam episcopalem caritatem tuam utilius collocaveris, nec ulla propemodum re merueris de christiano nomine melius. Est enim cunctorum aeque hominum, non minus christiano quam naturali jure, sancita libertas: Ecclesiamque si qui criminantur aut ullo tempore fuisse servituti conniventem, aut non satis de eadem tollenda laboravisse ii nec gratos se, nec gnaros rerum probant, cum luculente historia loquatur quid hanc ad rem viri apostoliéi in ipsa Africa, quid ex urbe Roma, principe catholici orbis, summi Pontifices praestiterint. Tu vero ne dubites quin rebus omnibus, quibus possumus, consilia Nos industriamque tuam simus adiuturi, Cuius voluntatis Nostrae quasi pignus habeto argenteos italicos nummos ad ter centum millia: quam tibi summam perlibentes destinamus, ut in collegia, seu comitatus. abolendae Afrorum servituti institutos, opportune cures partiendam. Nihil profecto optatius esse Nobis potest, quam ferre opem hominibus tam inhumane vexatis: ipsosque ex omni gente catholicos, quorum eximia erga Nos, hoc nominatim anno, liberalitas extitit, nosse iuverit, munificentiae suae fructus huc etiam adhibitos, nimirum ad propulsandas tam immanes iniurias, tuendamque in tot fratribus nostris humanae personae dignitatem. — Macte animo, dilecte Fili Noster, spemque maximam in parente ac servatore cunctorum honinum Deo repone: cuius munerum auspicem paternaeque Nostrae benevolentiae testem tibi et clero populoque tuo universo Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XVII. Oct. An. MDCCCLXXXVIII, Pontificatus Nostri Vndecimo. LEO PP. XIII. Datum Strigonii, die 4-a Novembris 1888. Decretum Urbis et Orbis, quo universis Christifidelibus conceduntur Indul­gentiae mense integro Novembris piis exercitiis animabus Purgatorii opem et solamen laturis. Ex audientia SSmi. diei 17. Januarii 1888. Inter cetera christianae pietatis officia illud etiam in permultis variarum Dioecesium Ecclesiis obtinuit, mense integro Novembri juvandi quotidianis suffragiis animas piacularibus poenis excruciatas, immo et privatim a Christifidelibus hujus­modi pium exercitium frequentari coeptum est. Quamvis autem singulis petentibus Indulgentiarum munera pro hoc pio exercitio Eomani Pontifices concedere non renuerint, nondum tamen harum Indulgentiarum concessio universalis evaserat. Modo vero quum supplicationes porrectae fuerint SSmo Dno nostro Leoni Papae XIII., quatenus universis Christifidelibus praefatum pium exercitium peragentibus Indul­gentiarum thesaurum reserare dignaretur, Idem SSmus, hisce petitionibus clementer exceptis, quo ferventior erga defunctorum animas foveatur charitas, omnibus utriusque sexus Christifidelibus, qui sive publice sive privatim peculiaribus piis exercitiis devotisque obsequiis animabus in Purgatorio detentis solamen per integrum mensem

Next

/
Thumbnails
Contents