Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XIX.
167 XIX. DILECTO FILIO NOSTRO CAROLO MARTIALI S. R. E. PRESBYTERO CARDINALI LAV1GERIE ARCHIEPISCOPO CARTHAGINIENSI ET ALGERIENSI LEO PP. XIII. DILECTE FILI NOSTER SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Opus tibi sane magnum et arduum, urgente Nos caritate mandavimus: scilicet ut omnia fidenter experiri, quaecumquae in tua essent potestate, velles, ad prohibendam tot miserorum in Africa servitutem. — Quod tamen ita suscepisti libens, ut facile appareret, qualem animum, ubi salus hominum agitur, quamque excelsum geras. Nunc vero ex litteris tuis intelleximus, et alacriorem te et ardentiorem ea in re quotidie fieri, ut vel summos pro eadem labores non modo non recusare, sed appetere etiam ac deposcere videaris; proptereaque non possumus, aut etiam non debemus continere Nos, quin his apud te litteris testemur, probari Nobis vehementer coeptus istos tuos, in quibus ipsis pro merito commendandis haud segnes extitisse Episcopos, et scimus et laetamur. Ceterum eum tibi optamus precamurque exitum, quem par est in caussa tam nobili bonaque consequi. — Atque initia quidem satis iubent confidere, si Deo placet, de reliquis. Consentiunt enim summi Europae Principes, quod anno MDCCCLXXVILL in conventu Berolinensi spoponderant, obviam animosius eundum tam ingenti malo. — In privatis autem hominibus videmus plurimorum misericordiam litteris abs te ac sermone commotam: idque, ut epistola tua confirmat, non modo apud magnanimum genus cives tuos, sed etiam apud Belgas in alienarum solatia calamitatum et ipsos natura paratissimos; et apud Britannos de mancipiis Aethiopum* diu multumque meritos, et apud catholicos e Germania, de quorum pietate, quemadmodum etiam de Lusitanorum, nihil est tam magnum quod non iure expectemus. Pari autem propensione voluntatis et Italos et Hispanos fautores operis adiutoresque futuros, nullo pacto ambigimus. Si servitutis Afrorum indignissimae teterrimaeque plenior aliquanto cognitio continuo inflammavit animos, et ad quaerenda remedia fecit alacres, humanitatis simul caritatisque Christianae sensibus magnopere excitatis, non inepte coniicimus, quantum ex Europa approbationis gratiaeque hactenus Nr 5725. Litterae Ss. Dni Leonis Papae XIII. ad Card. Ca- rolum Martialem Lavigerie AEppum Car- thaginensem de abolenda servitute.