Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XVII.

152 manorum Pontificum de Armeniis sollicitudo; namque iis nihil fuit antiquius, quam ut Ecclesiam vestram difficultatibus, quibus esset implicita, eximerent, damna sarci­rent eidem iniquitate temporum illata, eiusque commodis prospicerent. Obscurum est nemini Benedicti XIV. studium ut sarta tectaque servaretur liturgia vestra non secus ac aliarum orientalium Ecclesiarum, atque ut catholicorum Armeniae Patriarcharum successio in Sisensi sede restitueretur. Exploratae vobis curae sunt JLeonis XII. et Pii VIII. eo conversae, ut in Urbe imperii Othomanici principe Armenii praefectum suae gentis haberent in civilibus negotiis, ad instar aliarum nationum, quae in ea­dem ditione sitae sunt. Recens demum memoria est rerum a Gregorio XVI. et Pio IX. gestarum, ut episcopales sedes in vestra regione augerentur, atque ut Armenius Antistes Constantinopoli esset honore et dignitate praestans. Quod primo factum est Archiepiscopali et Primatiali sede ibidem constituta, deinde unione decreta cum Pa- triarchatu Ciliciae; ea lege ut Patriarchae in ea urbe domicilium esset, quae caput imperii est. Neve locorum distantia interiecta arctam coniunctionem extenuaret quae Armenios fideles Romanae Ecclesiae devincit, providenter constitutum est, ut Delegatus Apostolicus in eadem urbe esset, qui Romani Pontificis gereret vices. Quae Nobis de gente vestra cura fuerit, vos ipsi testes estis, Nosque vicissim testes sumus voluntatis erga Nos vestrae, cuius significationem non semel accepimus. Quare cum istinc populi ingenium, mos maiorum, omnis anteactae aetatis memoria Armenios a vobis seiunctos ad hanc veritatis arcem validius trahat, quam ut longiori possint distineri mora; hinc vero Apostolica Sedes semper contenderit coniunctissimam sibi habere nationem vestram, ac sicubi defecisset, ad pristinam communionem revocare; sane vobis, Venerabiles Fratres, praegravia suppetunt argu­menta ad suadendum, et Nobis ad bene sperandum, ut vetus coniunctio plenissime restituatur. Quod utique genti universae bene vertet non modo ad aeternam anima­rum salutem, sed et ad eam, quae pie optari potest in terris prosperitatem et decus. Testatur enim historia, inter sacros Armeniae Antistites eos praefulsisse ceteris, uti splendida sidera, qui Romanae Ecclesiae adhaeserunt arctius, maximamque fuisse iis saeculis nationis gloriam, quibus in ea catholica religio latissime floruit. Uti haec iuxta vota et ex sententia cedant, unus praestare potest rerum omnium moderator Deus, qui quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit} Ad Eum supplices Nobiscum adhibete preces, Venerabiles Fratres, ac Dilecti Filii, ut flexanima Eius gratia moti quotquot e gente vestra per baptismum ingressi in Chri­stianae vitae societatem seiunctam a Nobis coetum habent, impleant ad Nos reversi gaudium Nostrum, idem sapientes, eandem caritatem habentes, unanimes, idipsum senti- entes.2 Contendite ut suffragatrix adsit apud gratiae thronum gloriosa, benedicta, sancta, semper Virgo Deipara Maria, Christi mater et offerat preces nostras Filio suo et Deo nostro.1 * 3 Deprecator cum ea adhibeatur martyr illustris Gregorius Illuminator, ut opus ab se laboribus, invictaque cruciatuum perpessione inchoatum, divinae minister opis, perficiat, solidetque. Denique et illud, Nostra praeeunte prece, deposcite ut Armenio­rum docilitas reditusque ad unitatem catholicam exemplo et incitamento sit ceteris qui 1 S. Ambros, in Luc. c. IV. 8 Philip. II. 2. 3 Antiph. Liturg. Arm.

Next

/
Thumbnails
Contents