Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
151 capiti obedire, ita debet similiter universalis Ecclesia (quae corpus est Christi) obtemperare ei, qui totius Ecclesia caput a Christo Domino est constitutus. Quae confirmata sunt et enucleatius explicata in Adanensi Concilio anno eiusdem saeculi decimo sexto. Gnarum praeterea Vobis est, ut alia quae minoris sunt missa faciamus, quid gestum fuerit in Synodo Florentina. Quo cum Legati Constantini V. Patriarchae accessissent Eugenium IV. decessorem Nostrum uti Christi Vicarium venerati, se venisse dixerunt ad caput, ad pastorem, ad fundamentum Ecclesiae, rogantes ut caput condoleret membris, pastor colligeret gregem, fundamentum Ecclesiam confirmaret.1 Et symbolum suum ac fidem exhibentes rogabant: si est defectus doce. Tum vero edita a Pontifice conciliaris Constitutio Exultate Deo, qua illos docuit quaecumque de doctrina catholica scitu necessaria existimavit. Quam Constitutionem Legati, suo suique Patriarchae totiusque Armeniae gentis nomine, excipere sese amplectique declararunt submisso ac prono ad parendum animo, profitentes tamquam veri obedientiae filii, nomine quo supra, ipsius Sedis Apostolicae ordinationibus et iussionibus fideliter obtemperare. Eapropter Azarias Patriarcha Ciliciae, datis ad Gregorium XIII. decessorem Nostrum litteris IV. Idus Aprilis anno MDLXXXV, verissime perscripsit: Ecce invenimus libros maiorum nostrorum de obedientia Catholicorum et Patriarcharum Nostrorum ad Pontificem Romanum, quomodo S. Gregorius Illuminator obediens fiúit S. Silvestro Papae. Hinc in more fuit Armeniae gentis, missos pro re nata ab Apostolica Sede legatos honestissime excipere, eiusque mandata religiose facessere. Plaec equidem plurimum valitura confidimus, ut plures hactenus a Nobis segregati ad coniunctionem expetendam inducant animum : si quibus vero cunctandi haerendive causa fuerit metus, ne minus de se sollicitam experturi sint Apostolicam Sedem, minusve amanter quam vellent excipiantur a Nobis, hos iubete, Venerabiles Fratres, ad ea referre animum quae gesserunt Romani Pontifices decessores Nostri, qui numquam passi sunt desiderari ab Armeniis paternae caritatis suae argumenta. Hi nimirum peregrinantes illos ad urbem, vel ad se confugientes benigne semper complexi sunt, imo hospitales domos iis patere voluerunt. Gregorius XIII. ut scitum est, destinaverat animo ephebeum condere Armeniis iuvenibus recte instituendis: quod tamen, morte interceptus cum ille nequivisset efficere, ex parte praestitit Urbanus VIII, quippe qui cum ceteris exteris alumnis Armenios quoque recepit in Collegium amplissimum ab se excitatum ad propagandam fidem. Nos autem, tempore licet iniquo, initum a Gregorio XIII. consilium plenius exequi, I)eo tante, potuimus, aedesque satis amplas ad S. Nicolai Tolentinatis Armeniis alumnis addiximus, eorumque Collegium rite constituimus. Quae omnia sic acta sunt, ut Armeniae liturgiáé et linguae, quam vetustas, elegantia et insignium commendat scriptorum copia, debitus haberetur honor; imo iamdiu cautum, ut ex Episcopis ritu vestro Romae perpetuo moraretur unus, cuius esset initiare sacris, quotquot ex iis alumnis Dominus in sortem suam vocasset. Ad haec in Urbaniano Collegio schola iampridem Armeniae linguae tradendae instituta fuit, et PIUS IX. Decessor Noster curavit, ut in gymnasio Pontificii Seminarii Romani praeceptor esset, a quo nostrates sermonem, litteras, historiam Armeniae gentis addiscerent. Neque huius Urbis finibus se continuit Ro1 Labbaei Cone. Collect, supll. Tom. v. 210.