Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVII.
150 sionibus in publicis negotiis, tum propter jurgia de privatis rebus, primas illas a vobis arceat fidelis ea, quae spectatissima in vobis est, observantia et animorum subiectio erga supremum Otbomanici imperii Principem, cuius perspecta Nobis est aequitas, studium servandae pacis, et egregia in Nos voluntas luculentis testata indiciis. Iurgia vero ac simultates facile a vobis aberunt, si vestris Laeserint defixa mentibus, moribusque expressa fuerint, quae beatus Paulus gentium Apostolus tradit de caritate perfecta, quae patiens ac benigna est, non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum.1 Porro eximia baec et perfecta animorum consensio aliud vobis praestabit bonum, ut per eam augere, quemadmodum diximus, latiusque provehere possitis restitutae concordiae pacisque fructus; oculos enim ad vos animosque convertet ceterorum qui licet commune vobiscum genus nomenque gentis habeant, adhuc tamen a vobis No- bisque dissident, neque sacris eius, cui praesumus, Ovilis septis includuntur. Ii scilicet concordiae et caritatis vestrae intuentes exempla, facile intelligent, Christi spiritum vigere inter vos, quippe unus Ille suos ita sibi iungere potest, ut unum corpus efficiant. (Jtinam illi id agnoscant, et ad eam unitatem redire constituant, unde maiores eorum discessere! Quo facto necesse erit eos incredibili voluptate perfundi quum senserint sese Nobis vobisque iunctos etiam cum ceteris coniungi fidelibus, qui totum diffusi per orbem censentur catholico nomine; adeoque senserint, se in tabernaculis manere mysticae Sion, cui datum est uni ex divinis oraculis, ut ubique terrarum dilatet locum tentorii sui, et pelles tabernaculorum suorum extendat, Ceterum ut optata haec reversio contingat, vestrum est potissimum operam dare, Venerabiles Fratres, qui Armeniis Dioecesibus praeestis, quibus neque zelum ad cohortandum, neque doctrinam ad persuadendum defore novimus. Quin etiam Nostro nomine et verbis eos, qui dissentiunt, per Vos revocari volumus: non enim pudor est, imo vero maxime decet, parentem ab se digressos diuque expectatos liberos revocare domum, imo occurrere et brachia pandere reduces amplexura. Neque fore putamus, ut voces suasionesque vestrae in irritum cadant. Spem enim Nobis facit optati exitus primum amplissima misericordia Dei in omnes gentes effusa, tum ipsius Armenii populi docilitas et ingenium. Quam pronus ad amplectendam veritatem semel agnitam sit, quam paratus ad regressum, si in devia senserit se deflexisse, multis testatum est monumentis historiae. Gloriantur ii vel ipsi, qui sacra a vobis separatim obeunt, Armeniam gentem Christi fidem edoctam fuisse- a Gregorio, viro sanctissimo, cui Illuminatori dictum cognomen est, eumque parentem ac patronum obsequio colunt singulari. Huius memorabile et inter eos iter est ad urbem Eomam, ut S. Silvestro ßomano Pontifici suam probaret fidem, observantiam profiteretur. Fertur imo exceptus ab eo fuisse summa cum benevolentia et quilmsdein facultatibus auctus. Fodem fuisse animo, quo Gregorius fuerat, in Apostolicam Sedem complures ex iis, qui posthac Armeniis profuerunt ecclesiis, compertum est ex eorum epistolis, ex peregrinationibus ad urbem susceptis, imprimis vero e Synodalibus Decretis. Ac sane dignissima memoratu sunt, quae in Sisensi Synodo anno MCCCVII. habita Armenii Patres edixere de officio parendi huic Apostolicae Sedi: Sicuti corporis est ' 1. Corinth. XIII. 4—5.