Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVI.
142 Nr. 4337. Decretum S. E. C. de officio proprio cum Missa pro festo Ss. Ko- sarii. piscopus Mechliniensis duos, quorum alterum sumat ex auditoribus philosophiae sublimioris in Lyceo magno Lovaniensi, rogata doctorum eiusdem facultatis sententia. Datum Romae apud S. Petrum, die X. Iulii An. MDCCCLXXXVIII, Pontificatus Nostri Yndecimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 7-a Augusti, 1888. DECRETUM URBIS ET ORBIS Diuturnis Ecclesiae acerbitatibus, ac temporum quotidie invalescente difficultate commotus, Sanctissimus Dominus Noster LEO Papa XIII. cunctos a sui Pontificatus exordiis ubique Christianos excitare non destitit ad Deiparam Virginem Mariam sacri Rosarii ritu colendam atque implorandam. Inter cetera quae praeclare edocuit in sua prima de Rosario Encyclica (1 Septembr. 1883) ait: Divini necessitas auxilii haud sane est hodie minor, quam cum magnus Dominicus, ad publica sananda vulnera, Marialis Rosarii usum invexit. Ille vero caelesti pervidit lumine, aetatis suae malis remedium nullum praesentius futurum, quam si homines ad Christum, qui via, veritas et vita est, salutis per Eum nobis partae crebra commendatione rednssent; et Virginem illam, cui datum est cunctas haereses interimere, deprecatricem apud Deum adhibuissent. Idcirco sacri Rosarii formulam ita composuit, ut et salutis nostrae mysteria ordine recolerentur, et huic meditandi officio mysticum innecteretur sertum ex angelica salutatione contextum, interieda oratione ad Deum et Patrem Domini Nostri Iesu Christi. Nos igitur non absimili malo idem quaerentes remedium, non dubitamus quin eadem haec a beatissimo viro, tanto cum orbis catholici emolumento, inducta precatio, momenti plurimum habitura sit ad levandas nostrorum quoque temporum calamitates. Pontificiae voluntati permagna animorum alacritate et concordia ubique locorum obtemperatum est, ut luculenter apparuerit quantus religionis et pietatis ardor extet in populo chnstiano, et quantam m caelesti Mariae Virginis patrocinio spem universi reponant (Encyclica 30. Augusti 1884). Huiusmodi porro spei veluti praeclarus fructus, iure nunc accenseri debet memorabile factum quod hoc anno, sacerdotii eiusdem Sanctissimi Domini Nostri quinquagesimo, Deus ostendit: mirandum profecto publicae religionis et fidei exemplum, pulcherrimum honestissimumque pietatis certamen in toto christiano orbe inter omnigenas laetitiae significationes exhibitum. Omnes hominum ordines, vel ex dissitis terrarum partibus, gestierunt prosequi Pontificem Summum, beati Petri successorem, omni genere officii: legationibus, litteris, peregrinationibus etiam longinquis ultro susceptis, oblatisque ingenti numero et effusa magnificentia muneribus, de quibus verissime dictum est, materiam et opus propensione superari voluntatis. Qua scilicet in re admirabiliter fidget Dei benignitas et virtus, qui in magnis Ecclesiae laboribus vires eius confirmat ac fulcit: qui pro nomine suo certantibus solatia tribuit: qui providentiae suae consilio ex malis ipsis uberem bonorum messem educit: fulget item Ecclesiae gloria, quae