Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XV.

132 stolicae Nostrae caritatis officia, de plenitudine infiniti spiritualis thesauri, ad eos quoque dilectos Ecclesiae filios, largius quo fieri possit, proferre cupimus, qui morte iustorum obita de militia huius vitae migrarunt cum signo fidei, ac mysticae vitis inserti propagini; ita tamen ut prohibeantur ingressu in aeternam requiem usque dum divinae iustitiae ultrici pro contractis debitis ad minimum reddant quadrantem. — Movemur autem tum piis catholicorum votis, quibus consilium hoc Nostrum per­gratum esse scimus, tum lacrimabili poenarum, quibus defunctorum animae crucian­tur, atrocitate: sed praeterea et maxime movemur consuetudine Ecclesiae, quae, vel inter iucundiores per annum solemnitates, sanctam et salubrem agit defunctorum memoriam, ut a peccatis solvantur. Itaque Cum ex catholica doctrina exploratum sit animas in Purgatorio de­tentas Fidelium suffragiis, potissimttm vero acceptabili Altaris sacrificio, iuvari, nullum censemus neque utilius neque optatius a Nobis proficisci ad eas posse pignus, quam si multiplicemus in locis omnibus pro satisfactione ipsarum oblationem mundam sacrosancti Sacrificii Mediatoris nostri divini. Quare statuimus, cum necessariis omnibus dispensationibus et derogationi­bus, ultimam Dominicam proxime venturi mensis Septembris tamquam amplissimae ex­piationis diem, quo celebretur a Nobis, itemque a singulis fratribus Nostris Patriar­chis, Arcbiepiscopis, Episcopis aliisque Praelatis Dioecesim habentibus, in suis cuius­que Ecclesiis Patriarchalibus, Metropolitanis et Cathedralibus, specialis missa defun­ctorum, maiori qua fieri potest solemnitate, eoque ritu qui in missali adsignatur in Commemoratione, omnium fidelium defunctorum. Id ipsum fieri probamus in Parochiali- bus et Collegiatis Ecclesiis tam saecularium quam regularium, et ab omnibus sacer­dotibus, dummodo ne omittatur missa officio diei respondens, ubicumque est obligatio. — Alios autem Christifideles vehementer hortamur, ut facta sacramentali confessione, ad purgantium animarum suffragium angelico pane se devote reficiant. — His vero plenariam Indulgentiam pro defunctis; singulis, ut dictum est supra, celebrantibus, Altaris privilegium, auctoritate Apostolica impertimur. Sic nimirum piae animae in quibus noxarum reliquiae terribili cruciatuum magnitudine eluuntur, peropportunum ac singulare solatium percipient ex Hostia salutari, quam Ecclesia universa, Capiti suo visibili coniuncta, eodemque caritatis affectu inflammata, Deo est oblatura ut eis locum refrigerii, lucis et pacis indulgeat sempiternae. Interea Yobis, Venerabiles Fratres, universoque Clero et populo curae vestrae concredito, Apostolicam benedictionem, caelestium munerum auspicem, pera­manter in Domino impertimus. Datum Eomae apud S. Petrum in die solemni Paschatis an. MDCCCLXXX VIII. Pontificatus Nostri undecimo. LEO PP. XIII. His Sanctissimi Domini Nostri apostolicis litteris praecipitur, ut in cunctis catholici orbis patriarchalibus, primatialibus, metropolitanis et cathedralibus Ecclesiis ultima Dominica proxime venturi mensis Septembris specialis Missa defunctorum, maiori qua fieri potest solemnitate, eoque ritu, qui in Missali assignatur in Comme-

Next

/
Thumbnails
Contents