Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

120 1 1 ] ( 1 t Nr. 3532. Obitus Joan- nis Homolay, Canonici Tir- naviensis. teneat civitatem, vel carere Ecclesiam cogat libertate debita, fas est aliam quaerere temperationem reipublicae, in qua agere cum libertate concessum sit: tunc enim non illa expetitur immodica et vitiosa libertas, sed sublevatio aliqua, salutis omnium caussa, quaeritur, et hoc unice agitur ut, ubi rerum malarum licentia tribuitur, ibi potestas honeste faciendi ne impediatur. Atque etiam malle reipublicae statum populari temperatum genere, non est per se contra officium, salva tamen doctrina catholica de ortu atque administra­tion publicae potestatis. Ex variis reipublicae generibus, modo sint ad consulendum utilitati civium per se idonea, nullum quidem Ecclesia respuit: singula tamen vult, quoad plane idem natura iubet, sine iniuria cuiusquam, maximeque integris Ecclesiae iuribus, esse constituta. Ad res publicas gerendas accedere, nisi alicubi ob singularem rerum tem­porumque conditionem aliter caveatur, honestum est: immo vero probat Ecclesia, singulos operam suam in communem afferre fructum, et quantum quisque industrial potest, tueri, conservare, augere rempublicam. Neque illud Ecclesia damnat, velle gentem suam nemini servire nec externo, nec domino, si modo fieri, incolumi iustitia, queat. Denique nec eos reprehendit qui efficere volunt, ut civitates suis legibus vivant, civesque quam maxima augendorum commodorum facultate donentur. Civicarum sine intemperantia libertatum semper esse Ecclesia fautrix fidelissima consuevit: quod testantur potissimum civitates ita- licae, scilicet prosperitatem, opes, gloriam nominis municipali iure adeptae, quo tempore salutaris Ecclesiae virtus in omnes reipublicae partes, nemine repugnante, pervaserat. Haec quidem, venerabiles Fratres, quae fide simul et ratione duce, pro officio Nostro apostolico tradidimus, fructuosa plurimis futura, vobis maxime Nobis- cum adnitentibus, confidimus. — Nos quidem in humilitate cordis Nostri supplices ad Deum oculos tollimus, vehementerque petimus, ut sapientiae consiliique sui lumen largiri hominibus benigne velit, scilicet ut his aucti virtutibus possint in rebus tanti momenti vera cernere, et quod consequens est, convenienter veritati, privatim, pub­lice, omnibus temporibus immotáque constantia vivere. — Horum caelestium munerum auspicem et Nostrae benevolentiae testem vobis, venerabiles Fratres, et Clero popu­loque, cui singuli praeestis, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Hornae apud S. Petrum die XX. Iunii An. MDCCCLXXXV1II. Pontificatus Nostri Vndecimo. LEO P P. XIII. Strigonii, die 5-a Julii 1888. Joannes Homolay, Ecclesiae Collegiatae Tirnaviensis ad St. Nicolaum Epi­scopum sen. magister Canonicus, pluribus a mensibus gravi morbo excruciatus leni­men in thermis quaesivit, quin illud invenire potuerit. Eelicto itaque contra suasum medicorum balneo, ad larem suum reverti voluit, sed cum superato jam longiori itinere Tirnaviam semivivus advenisset, hic in curru, ope cuius ad domum canoni- calem devehi debuisset, repente, quin sacramentis moribundorum provideri potuerit,

Next

/
Thumbnails
Contents