Circulares litterae dioecesanae anno 1888. ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIII.

105 XIII. SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. LITTERAE ENCYCLICAL AD PATRIARCHAS PRIMATES ARCHIEPISCOPOS ET EPISCOPOS VNIVERSOS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMUNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTES DE LIBERTATE HUMANA. VENERABILIBUS FRATRIBUS PATRIARCHIS, PRIMATIBVS, ARCHIEPISCOPIS ET EPI­SCOPIS VNIVERSIS CATHOLICI ORBIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CVM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS. LEO PP. XIII. VENERABILES FRATRES SALVTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Libertas, praestantissimum naturae bonum, idemque intelligentia aut ratione utentium naturarum unice proprium, banc tribuit bomini dignitatem ut sit in ?nanu consilii sui, obtineatque actionum suarum potestatem. — Verumtamen eiusmodi dignitas plurimum interest qua ratione geratur, quia sicut summa bona, ita et summa mala ex libertatis usu gignuntur. Sane integrum est homini parere rationi, morale bonum sequi, ad summum finem suum recta contendere. Sed idem potest ad omnia alia deflectere, fallacesque bonorum imagines persecutus, ordinem debitum pertur­bare, et in interitum ruere voluntarium. — Liberator bumani generis Iesus Christus restituta atque aucta naturae dignitate pristina, plurimum ipsam iuvit hominis volun­tatem ; eamque hinc adiunctis gratiae suae praesidiis, illinc sempiterna in caelis feli­citate proposita, ad meliora erexit. Similique ratione de hoc tam excellenti naturae bono et merita est et constanter merebitur Ecclesia catholica propterea quod eius est, parta nobis per Iesum Christum beneficia in omnem saeculorum aetatem pro­pagare. — Nihilominus complures numerantur, qui obesse Ecclesiam humanae liber­Nr. 3416. Litterae En- cyel. SS. D. N. Leonis PP. XIII. de liber­tate humana.

Next

/
Thumbnails
Contents