Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IX.
69 IX. ALLOCUTIO SS. DOMINI NOSTRI LEONIS PP. XIII. AD EMMOS S. R. E. CARDINALES IN CONSISTORIO SECRETO 23. MAJI HABITA. Venerabiles Fratres ! Episcoporum ordinem amplissimumque Collegium vestrum hodiernis cooptationibus non ante supplebimus, quam aliquid dixerimus utique de una re maxime, de qua etsi iam satis nosse debetis, tamen, quia gravioris est momenti, in hoc loco et ex Nobismentipsis, audietis, ut arbitramur, libentes. Nimirum de eo intelligi volumus, quod est novissimo tempore ad caussam catholici nominis sublevandam in Borussia actum. Transacta, Dei beneficio, res est diuturni et magni negotii; in quam incubuimus toto animo; omnique ratione, quae minoris pretii videretur esse, posthabita, salus animarum suprema lex Nobis, ut debeat, fuit. Neque enim nescitis, quo res loco essent multos iam annos; quin etiam non sine magna sollicitudine Nobis- cum deplorare saepe consuevistis vel Ecclesias sine Episcopis, vel paroecias sine curionibus relictas: item deminutam religionis publicae libertatem: interdicta Clericorum Seminaria: paucitatem sacerdotum necessario consecutam, eamque tantam, ut saepenumero per quos satis facere divini cultus muneribus possent, et ea curare, quae ad expiandum animum pertinent, plurimi ex nostris non haberent. — Quorum magnitudine malorum hoc angebamur acrius, quod ea nec sanare soli possemus, nec leviora facere, praesertim potestate Nostra multimodis intercepta. Illinc igitur, unde oportebat, remedia petere instituimus: idque maiore cum fiducia, quia operae Nostrae sciebamus, praeter episcopos, sincere valideque suffragari catholicos e coetu legumlatorum, constantissimos in optima caussa viros, quorum instantia concordiaque fructus Ecclesia cepit non exiguos, expectatque in posterum pares. Voluntati autem Nostrae conceptaeque spei non mediocre momentum ex eo accessit, quod augusto Germanorum imperatori, itemque rerum publicarum administris aequitatem et consilia pacis placere sine ulla dubitatione cognoveramus. Revera eorum, quae graviora essent, incommodorum sublevatio mature quaesita: deinde in varias conditiones pe- detentim convenit; nuperrimeque nova lege condita, uti scitis, superiorum iussa legum partim sunt deleta funditus, partim magnopere mitigata: certe asperrimo illi certamini, quod Ecclesiam afflixit, nec civitati profuit, fines impositus. Ista quidem Nr. 3106. Allocutio Consistorialis. SSmi Dni N. Leonis PP. XIII.