Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

65 acceptasque esse Sanctissimo Domino Nostro multiplices amoris atque obsequii signi­ficationes, quibus ingeniosa filiorum cliaritas faustissimum liuncce eventum recolere intendit. Est autem tenor rescripti sequens: LEO P P. XIII. Dilecte Fili Noster, salutem et apostolicam benedictionem. Te quidem non latet quantum et quam solers exstet complurium catholicorum studium in omni ge­nere officii, quod ad suam erga Romanum Pontificem voluntatem declarandam ma­xime valeat. Qua in re commendationem sane non exiguam consequuta est apud Nos Societas Bononiensis auspex et fautrix honorum Nobis habendorum, quinquagesimo postquam Sacerdotio initiati sumus exeunte anno, de qua nuper ipse ad Nos retulisti. Multiplices enim amoris atque obsequii significationes illa pie excogitavit, et nomi- natim, cum opitulari Petrianae stipi, corrogandis nummulis, decrevisset editis in id passimque distributis certis tesseris, rationem iniit nemini gravem, atque ipsis e po­pulo tenuioribus non incommodam. Quae quidem officia, cum praecipue et maxime attingant dignitatem personae quae geritur a Nobis, plane intelligere potes, quam mirifice Nos delectent. Quapropter tibi mandamus, ut Praesidi et Sociis omnibus si­gnifices, magni apud Nos haberi eorum tum proposita, simulque tibi huic societati honoris causa praeposito gratum animum Nostrum libenter profitemur. Interea cae­lestium beneficiorum auspicem, et singularis benevolentiae Nostrae testem tibi, di­lecte fili Noster, cunctisque et singulis in supra dictam Societatem adscitis apostoli­cam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud S. Petrum die XXV április anno MDCCCLXXXVII. Pontificatus Nostri decimo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 9-a Maii, 1887. Joannes Juhos officialis in reg. communicationis publicae Ministerio, typis mandare intendit opus sub titulo „A magyar korona országai és Bosznia és Her- czegovina helységnévtára“ fundamento officiosae conscriptionis concinnatum. Nexu rescripti ministerialis in hocce negotio horsum directi philyras praenumerationales dimittendo, librum omnibus, qui illo opus habent, commendo. A vallás és közoktatásügyi m. kir. ministertől. 1006 ein. sz. Főmagasságu Bibornok Herczeg-Primás és Érsek Ur! Juhos János, fogal­mazó a földmivelés, ipar és kereskedelemügyi m. kir. ministeriumban a belügyi és a közmunka és közlekedésügyi magyar kir. ministeriumok régebben eszközölt felül­vizsgálata mellett egy beállította és a legújabb hivatalos adatok alapján újonnan közre­bocsátja „A magyar korona országai és Bosznia és Herczegovina helységnévtára“ czimü munkáját, mely müvet, mint a közigazgatási szolgálat egyik nélkülözhetlen kézikönyvét van szerencsém Eminentiádnak saját és főegyházmegyéje használatára becses figyelmébe ajánlani, és egyúttal felkérni, hogy az ide mellékelt előfizetési fel­hívásokat a közvetlen hatósága alatt álló közegekkel közölni méltóztassék. Nr. 2778. Joannis Juhot liber stetisti» cus commen­datur.

Next

/
Thumbnails
Contents