Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VIII.

63 VIII. SANCTISSIMI D. N. LEONIS PP. XIII. BREVE AD CARD. GIBBONS ARCHI-EPISCOPUM BALTIMORENSEM DE ERIGENDA STUDIORUM UNIVERSITATE IN TERRITORIO FOEDERATORUM AMERICAE BOREALIS STATUUM. Dilecte Fili Noster Salutem et Apostolicam Benedictionem. Quod in. novissimo conventu anno MDCCCLXXXIV Baltimore habito communi Venerabilium Fratrum Americae Borealis Episcoporum voto propositum fuerat, de studiorum Universitate in istius Reipublicae gremio erigenda, id modo Tibi caeterisque Ecclesiarum istarum Pastoribus in animo esse reipsa auspicari, com­munibus literis die 25 Octobris elapso anno ad Nos datis intelleximus. Maxime vero delectati sumus praeclaro fidei vestrae testimonio, ac sincero pietatis obsequio in hanc Apostolicam Sedem, cujus patrocinio ac tutelae Academiam a primo eius exordio commendastis. Perpetua enim Pastorum ecclesiae praesertim vero Pontificum Maxi­morum laus semper extitit, veri nominis scientiam strenue provehere, studioseque curare ita disciplinas, imprimis theologicas ac philosophicas ad fidei normam in scho­lis tradi, ut coniunctis revelationis ac rationis viribus invictum inde fidei propugna­culum constitueretur. Itaque Decessores Nostri de erudiendo Christiano populo vehe­menter solliciti elapsis temporibus nullis unquam curis laboribusque pepercerunt ul in praecipuis Europae urbibus celeberrima scientiarum domicilia, Academiae scilicet studiorum excitarentur, quae cum media aetate, tum insequentibus saeculis florentis- simam hominum doctissimorum segetem Christianae civilisque reipublicae emolu­mento praebuere. In hunc finem Nos ipsi simul ac Ecclesiae gubernacula regenda suscepimus sedulam instaurandis studiis dedimus operam et praesertim ad praeclaram Thomae Aquinatis doctrinam restituendam atque in pristinum decus vindicandam animum viresque adiecimus, id spectantes ut in graviorum disciplinarum cultu ra­tione semper habita eorum omnium quae scite sapienterque recentiori aevo docti homines industria sua protulerunt ad nobilissimam veterum sapientiam informaretur ratio philosophandi eaque disciplinam Angelici Doctoris docili studio sequeretur. Certum autem Nobis exploratumque erat ea scientiarum renovatione perfecta, litera Nr. 2776. Breve SS. D. N. Leonis PP. XIII. ad Card. AEppum Gib­bons. 1 1 L L

Next

/
Thumbnails
Contents