Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

V.

35 fuit calumniae ac probrorum genus quod ab inimicis stultitiae Crucis Christi ei illa­tum non sit. At ex omnibus illum Dominus eripuit, neque fructibus defraudavit sui apostoliéi laboris, quos retulit uberrimos in evangelizandis populis, et in duplicis per eum erecti virorum ac mulierum sodalitii virente adhuc propagine. Porro ven. Dei Famuli virtutes diu ac severius expensae, a Pontifice Ma­ximo sa: me: Pio IX heroicae declaratae fuerunt, decreto edito die sacra Archan- gelo caelestis militiae principi, anno MDCCCLXIX. Et quia directae per testes de visu iuridicae virtutum probationes ob lapsum temporis suppetere non potuerant, quatuor miracula ad Yen. Ludovici invocationem a Deo patrata pro obtinenda beati- ficatione expendere oportuit: quae singula miracula Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII hoc ipso currente anno MDCCCLXXXVI nono kalendas Martias solemniter approbavit. Deliquum itaque erat ut in Sacra Congregatione discuteretur Dubium: An stante approbatione virtutum et miraculorum, tuto procedi possit ad ven. servi Dei Ludovici Mariae Grignon De Montfort beatificationem ? Quo Dubio per Rmum Cardinalem Dominicum Bartolini Sacrae Dituum Congregationi Praefectum et Cau­sae Delatorem proposito in generalibus Comitiis coram SSmo Domino Nostro, in Pa­latio Apostolico Vaticano actis octavo kalendas Iunii eiusdem vertentis anni, omnes qui aderant tum Dmi Cardinales, tum patres Consultores tuto procedi posse unanimi assensu responderunt. Distulit tamen SSmus Dominus supremam proferre sententiam, ut prius a Deo consilium in tam gravi negotio postularet. Eamque tandem promere statuit hac Dominica ultima post Pentecosten, recurrente festo die quo Beata Maria semper Virgo Spiritus Sancti habitaculum, in templo est praesentata. Quare oblata prius in suo sacello divina Hostia, ad nobiliorem hanc suae Vaticanae aedis aulam ad se accersivit Dmum Cardinalem Dominicum Bartolini Sacrorum Dituum Congregationi Praefectum, et Causae relatorem, una cum D. P. Augustino Caprara, S. Fidei Pro- motore, et me infrascripto Secretario, atque his adstantibus solemniter pronunciavit: Tuto procedi posse ad ven. servi Dei Ludovici Mariae Grignon de Montfort beatificationem. Decretum hoc in vulgus edi, et in acta Sacrae Dituum Congregationis re­ferri, Litterasque apostolicas in forma Brevis de solemni Beatificatione, oppor­tuno tempore celebranda, expediri mandavit. Undecimo kalendas Decembris anni MDCCCLXXXVI. L. f S. D. CADDINALIS BADTOLINIUS S. R. C. Praefectus. LAUDENTIUS SALVATI 5. R. C. Secretarius. Strigonii, die 28-a Februarii, 1887. Pro statu notitiae et directionis publicantur sequentes decisiones supremo­rum judicialium tribunalium: A közös iskoláról szóló törvény hozatala előtt az iskolának általában ha­gyott földbirtok a róm. kath. hitfelekezeti iskolának tulajdonát képezi, ha a végren­delet alkotása idejében az illető községben a róm. kath. hitfelekezeti iskolán kívül más iskola nem létezett. (M. kir. Curia 1882. máj. 16. 766. sz.) Nr. 1568. Decisiones quaedam su­premorum ju­dicialium tri­bunalium communican­tur.

Next

/
Thumbnails
Contents