Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
V.
25 V. S. Patriarcha Benedictus in suo, quem in Monte Cassino fundavit, religiosorum virorum coetu, illustre perpetuoque duraturum sibi erexit monumentum me- ruitque, ut inter maximos humani generis benefactores recenseretur. Certe ex ordine Benedictinorum innumeri prodierunt Sancti, fulgentes sicut stellae coeli in perpetuas aeternitates, apostolico item zelo perciti viri, quibus Anglia, Germania aliaeque per Europam nationes suam ad fidem Christi conversionem debent. Viri porro excellenti doctrina et omnigena eruditione clarissimi, a quibus repetendum, quod in communi barbarie, quae post migrationem gentium Europae maximam partem invasit, scientiarum artiumque liberalium reliquiae ab interitu vindicatae fuerint. Benedictini Monachi erant, qui antiquiores codices descripserunt, qui scholas in suis claustris aperuerunt, bibliothecarum fundamenta jecerunt. Benedictini erant, qui in asperrimis Europae regionibus coenosas exsiccando paludes horridasque exstirpando silvas, agriculturam pecuniaremque rem promoverunt, primaque artium mechanicarum elementa invenerunt. Tot tantisque titulis de Ecclesia, de litteris et artibus, nec non de cultura bene merentem ordinem Sanctissimus Dominus Noster merita laude prosequitur, atque ut Romae florens antea S. Anselmi Collegium repristinent, amantissime hortatur ope subnexi, quod ad Archi-Episcopum Cataniensem direxit, rescripti: VENERABILI FRATRI IOSEPHO BENEDICTO ARCHIEPISCOPO CAT ANIENSI LEO PP. XIII. VENERABILIS FRATER SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Quae diligenter ad Nos retulisti de consiliis in conventu susceptis Abbatum Casinensium, qui, te praeside, habitus modo est in hac Urbe, ea grata multum accepimus. Jamdiu scilicet desiderio tenebamur istius extra ordinem conventus cogendi; qui etiam, ut nosti, quum antehac esset habendus sub tempus vernum, causis rerum quibusdam interceptus est. At enim hoc desiderium spes moverat et acuerat complurium utilitatum, quas censebamus profecturas inde esse certo in Ordinem Benedictinorum, cui studuimus semper, cui vel nuper testimonia tribuimus existimaNr. 1559. Breve Apo- stolicum de restaurando Benedictinorum S. An- selmiCollegio.