Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XVIII.
139 Erről azzal van szerencsém Eminentiádat értesíteni, hogy a fenhatósága alatt álló tanintézeteket megfelelő eljárásra s különösen a meghatalmazásoknak azon nali kiállítására utasítani szíveskedjék. Megjegyzem, hogy a jelölt rendelet az alsóbb elemi iskolákra ki nem tér jed, és hogy a bélyegmentes meghatalmazások kiállítására szolgáló űrlapok bármelj postahivatalnál megszerezhetők. Fogadja Eminentiád kiváló tiszteletem őszinte nyilvánítását. Budapesten, 1887. évi október hó 1-én. TKEFORT s. k. Kelt Esztergomban, 1887. október hó 12-én. Gravissima rationum momenta impulerunt me ad edendos et ope etiam Circularium Dioecesanarum ddto 14-ae Julii a. 1885. Nr. 3912. publicandos ordines, vi quorum omnibus beneficiatis inculcatur, ut tributum funduale seu terragiale a fundis Ecclesiae et beneficii, quod tenent, ideo etiam quam accuratissime persolvant, quia ut ibidem expositum fuit, tributum hocce adinstar oneris reális inhaereat ipsi fundo et nunquam condonetur aut remittatur adeo, ut si tempore debito non solvatur, aerarium publicum subhastationem fundorum decernat et etiam in effectum deducat, quo fit, ut immobilia Ecclesiarum et beneficiorum bona praesentissimo abalienationis discrimini objiciantur. Quanta damna hoc modo negligentes in solvendo tributo beneficiati tam creditis curae suae Ecclesiis, quam et ipsis beneficiis inferant, quivis facile perspiciet perpendendo, quod in casu hoc etiamsi negligenti beneficiato succederet in ultimo momento subhastationem praepedire, eo non obstante non tantum fundis inhaerens tributum sed currentes census imo expensae quoque executionales perstringendae veniant. Nec mentionem facere volo scandali, quod patitur fidelis populus quando videt, quod Curatus suus, qui in omnibus bono deberet praeire exemplo, in obversum moniti S. Pauli (Bom. 13. 7.) jubentis „reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum, cui vectigal, vectigal“ nec reddat, ut Salvator divinus praecipit Caesari, quae sunt Caesaris, sed mediante duntaxat exe- cutione publica permoveri queat ad satisfaciendum obligationi, quae declinari nullatenus potest. Dubitari nequit haec omnibus nota esse, eo tamen non obstante a publicatione praecitatorum ordinum denuo inventi sunt beneficiati, qui pro pluribus annis contributionem fundualem non persolverunt, quod certe evenire non potuisset, si VADiaconi, quibus superinspectio libellorum contributionalium abhinc commissa districtim fuit, obligationi suae ad amussim satisfecissent, memores simul responsionis oneris, quo non tantum coram Deo ligantur, sed quo tenentur ipsis quoque damnificatis Ecclesiis et beneficiis. Ne itaque similes tristes casus, annihilationem cum dissipata dote parochiae ipsius parochialis beneficii post se trahere queuntes iterentur, praesentibus omnes beneficiatos et signanter DD. Districtuales VADiaconos ad relegendos et observandos antefatos ordines provoco, tam his quam illis strictissime injungendo, ut incumbentibus sibi eatenus obligationibus ad amussim satisfaciant. Obligationem autem VADiaconorum singulis annis occasione revisionis rationum Ecclesiae etiam libellos, qui contributionales vocantur, inspiciendi, praesentibus extendo ita, ut non tantum occasione huiusce revisionis rationum Ecclesiae, sed L> r > Nr. 5608. t Ordinum de solvendo tri- ) buto alias di- ^ missorum observantia inculcatur, i