Circulares litterae dioecesanae anno 1887 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XII.
96 Nunquam desiderati sunt Ecclesiae defensores qui adversarios illo ipso in campo quem diximus ac simili armatu persequerentur; sed singuli magis quam acies pugnavere. Contra, viribus vos atque ordine consociati, alteri ab alteris scienter adjuti, in philosophia Christiana patrocinioque rerum sanctissimarum quas divinitus accepimus, facile potestis et majora efficere et plura complecti. Yerumtamen interest magnopere quam vos rationem, quem sitis adhibituri modum. Ac nominatim, cum rerum divinarum major sit et altitudo et gravitas quam ut digne queant pro concione tractari, in pluribusque vestrum ea ipsa desideretur auctoritas quae a sacris ordinibus proficiscitur, idcirco in rebus ipsis quae habeant cum intima theologia cognationem, sic unusquisque agat physicum, sic historicum, vel mathematicum, vel criticum, ut nunquam sibi sumat eam quae propria est theologi personam. Omnino operam vestram contineri iis finibus judicamus oportere quos videmus, praesertim in litteris tuis, dilecte fili, opportune descriptos; ita quidem ut vestri officii hoc utique putetis esse adjumenta disciplinarum vestrarum, velut arma quaedam, ad se tuendam, theologiae ministrare: quod perinde est ac testimonium debitum perhibere veritati. Hac via communes labores vestros exitus quem optamus divino munere consequetur; iterumque apparebit res omnes et singulas quas hominum generi ad credendum sperandumque tradidit Deus, ab iis quas ratio humana reperit confirmari: et inter utrumque genus non modo discrepantiam esse nullam, sed esse oportere, uti est, summam perfectissimamque concordiam. Neque enim dubitari potest, quod ipsa interdum ethnicorum philosophia perspexit, in bonitate praedicanda et virtute et sapientia Dei totum, quantus est, velut ad harmoniam canere mundum. Coelestium munerum auspicem et paternae Nostrae benevolentiae testem tibi, dilecte fili, egregiisque viris qui tecum in hac caussa de qua loquuti sumus operam suam ponunt, Apostolicam benedictionem peramanter in Domino ipertimus. Datum Romae, apud S. Petrum, die XX mai, An. MDCCCLXXXVII. Pontificatus nostri decimo. LEO P. P. XIII. Strigonii, die 6-a Julii, 1887. Nr. 3701.. Spiritualium pro Clero instituendorum exercitiorum terminus. Post ea, quae de spiritualibus exercitiis, horum nempe momento, utilitate, immo necessitate annis 1872, 1874, 1884. scripsi ac in pastoralibus meis litteris typis etiam descripta vulgavi, satis esse arbitror, praesentibus indicare ac significare, spiritualia exercitia hoc quoque anno asservanda fore Strigonii, in aedibus Seminarii Archi-Episcopalis, ubi iis, qui scopo hoc comparituri sunt, de hospitio et victu, quemadmodum alias factum, providebitur. — Occipient autem s. exercitia hora pomeridiana quinta die 22-a futuri mensis Augusti, continuabunturque diebus 23, 24 et 25. finem vero accipient horis matutinis die 26-a. — Qui partem capere in s. exercitiis potuerint et voluerint, hanc suam intentionem usque diem 12-am dicti mensis Augusti in Cancellaria mea Dioecesana notificare meminerint, quo in aedibus Seminarii tempestive disponi queant, quae disponenda sunt. Strigonii, die 7-a Julii, 1887.