Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
3 qui ea, quae ad Dei cultum pertinent, alacriter, hilarique vultu facit, hic non rem tantum illam, sive actionem Deo oiferre videtur, sed etiam voluntatem, in Deum maxime propensam, eique addictam et devotam declarat; quo quidem delectatur Dominus. Contra vero qui segniter, qui somnolenter, qui tristi torpidoque animo, qui invitus, opera per se bona exequitur, vel, ne a praepositis argui possit, si ea praetermiserit, hic coram Deo rem, et operam perdit. Quare bene observat S. Augustinus:1) „Si panem dederis tristis, et panem et meritum perdidisti.“ Quem autem haec nunc minus vel plane non movent, movebunt profecto, cum instabit tempus resolutionis, sive mortis nostrae. Tunc enim vero, quot et quanta ad Dei gloriam et cultum, atque ad salutem animarum per omnem vitam fecisse optabimus? Vir Apostolicus Joannes Avila affirmabat, credere se, nullum, etsi sanctissime vixerit, hominem, morti proximum exstitisse, qui multo plura, quam fecerit, bona opera non percupierit fecisse. Miseri nos, dicemus tunc: Jam quinquaginta, jam sexaginta, jam septuaginta effluxere vitae anni: En instat finis vivendi, finis operandi, finis promerendi. Quid boni hactenus fecimus? quid meriti comparavimus? Quantum illorum annorum datum est somno, quantum otio, quantum recreationi, quantum inanibus colloquiis, quantum ambitioni, quantum terrenis curis, negotiis, occupationibus? Deo autem et animae, Dei servitio et cultui, proximorum uti- tilitati ac saluti, aliisque bonis operibus quantum? Sed et ea, quae bona opera videri possent, quam fuere frigida, quam remissa, quam manca, quam imperfecta? Quamobrem pronas aures adhibeamus Divinae vocis oraculo: „Quodcunque facere potest manus tua, instanter operare.“2) Non aliquid parce, non id solum, quod peccati periculo, aut vi gravis obligationis tenemur, sed quodcunque facere potest manus nostra, pro sua virtute, conditione, et gradu quisque faciat. Item instanter operemur, videlicet statim, illico, nulla temporis interjecta mora, nulla quaesita et admissa inani excusatione; non solis contenti recte factorum desideriis, cum longa procrastinatione conjunctis, sed operi ipsi manum prospere et confestim admoventes. „Dum tempus habemus, operemur bonum“3) monet nos gentium Doctor; quantum enim temporis spatium pro nobis adhuc supersit, incertum prorsusque ignotum, omnibus est; sed certe brevius, quam optamus aut opinamur. Sit igitur nobis unanimi consensione in idem conspirantibus fixum, firmum ac deliberatum, ut nostrum quilibet, quidquid reliquum vitae, Deo misericorditer largiente, habiturus est, id totum ad Divinam gloriam promovendam, et ad aeternam proximorum salutem procurandam, adeoque ad animae suae lucrum cumulandum, impigre, et jugiter conferat. Commune hoc nostrum consilium propositumque foveat, custodiat, protegat ope ac praesidio suo Beatissima Deipara Virgo, suisque apud Divinum Filium interpositis precibus, firmiorem in dies recte, sancteque agendi, nobis impetret voluntatem. Faxit Clementissimus Deus, ut omnes nos ita coelesti igne inflammemur, ut curae etiam nostrae creditis fidelibus calefaciendis et succendendis apti idoneique reddamur; ita abundet in nobis eius sanctissima gratia, ut hac et nos repleamur, et nulli labori, nulli industriae parcamus, quo illius alios quoque, ac nominatim illos, quorum cura ad nos in munere nostro spectat, consortes et participes faciamus. Strigonii, die 7-a Januarii, 1886. *) Loc. cit. — 2) Eccl. g. io. — «) Gal. 6. io.