Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IX.
66 Nr. 2975. Terminus asservandi exa- manis concur- sualis, cum juvenibus statum clericalem ingredi cupientibus. Examen sic dictum concursuale, cum adolescentibus ad statum clericalem suscipi volentibus die 1 Mensis Iulii instituetur; quem terminum DI). Curati ad notitiam concernentium cum eo perferre velint, quod concursuri die examen praecedente postremo obtentum testimonium scholare et litteras baptismales exhibere debeant. Recipientur autem iuvenes, incipiendo a quarta classe gymnasiali, qui cursum scholasticum laudabili cum profectu emensi sunt, firma corporis constitutione gaudent, et linguas in ADioecesi in praedicatione verbi Dei vigentes ac ideo in cura animarum exercenda requisitas, callent. Strigonii, die 19. Maii 1886. Nr. 2976. Liber cui titulus : „Memoriale vitae sacerdotalis commendatur.“ Typis Colocensibus, iisque nitidissimis prodit nova editio libri, cui titulus: „Memoriale vitae Sacerdotalis“. Auctor huius libri est Claudius D’Arvisenet. Natus ille est a. 1755. in Galliae Civitate Lingonensi, fuit cognominis Dioecesis Presbyter, et mox ac Presbyter etiam Canonicus et Archi-Diaconus. Revolutio Gallica ipsum quoque patria sua extorrem fecit, qui Episcopum in exilium sequebatur in Helvetiae pagum Lucernen- sem, ubi tempus exarandis lingua partim latina, partim gallica libris impendit, qui omnes insignem eruditionem produnt et lectores ad pietatem morumque probitatem manu- ducunt. A. 1803. in Patriam redux factus est Vicarius Grabs Episcopi Trecensis, vulgavitque e quindecim, quae in exilio composuit operibus opusculisque omnium primo loco „Memoriale vitae Sacerdotalis“ communi cum plausu omnium bonorum exceptum et a Pio VII. singulariter laudatum, cuius pretium insuper inde etiam elucet, quod multoties et pluribus etiam locis, atque in Patria quoque nostra reim- pressum fuerit. Pretium operae fecisse censendi sunt, qui hunc tam praeclarum librum denuo typis evulgant, de quo dici profecto jure omni potest, quod utinam omnium tereretur manibus Sacerdotum. Nova editio constat 1 fl. cum compactura, vel absque hac 80 xros, quos nemo fructuosius expendet, quam comparando tam praestantem librum, qui in nova haece editione apud Ludovicum Kleiner Seminarii maioris Colocensis Vice-Rectorem, acquiri potest. Strigonii, die 20. Maii 1886. Nr. 2977. Mutationes personales in statu Cleri Archi-Dioece- ] sani. » 1 1 ( ( 1 Ope clementissimae resolutionis regiae ddto 21. Martii a. c. ratihabita fuit gradualis promotio in Capitulo Ins. Collég. Eccl. Tirnav. ad S. Nicolaum Eppum : Francisci Ocsovszky in Praepositum, Michaelis Olhauser in Lectorem Canonicum, Joannis Homolay in Canonicum Cantorem, Joannis Schulcz in Custodem ; duo vacantia stalla collata fuerunt : Simoni Ivlempa, Praeposito de Ders, parocho Budapestiensi id S. Theresiam, et Ludovico Loziczky VADno et parocho Kisapáthiensi. Eadem elem. resolutione in Canonicos honorarios E. M. Strigoniensis nomi- rati sunt: Carolus Szemerényi VADnus Distr. Érsekujvárensis et parochus Tardoskedd- jnsis et Ignatius Scolári parochus Thaszárensis. Josepho Pellet E. M. S. Canonico iollata fuit tit. Abbatia : S. Michaelis Arch, de Insula B. M. V. juxta Budam ; An- ;onius Pór et Paulus Novák Ins. Collég. Ecclesiae Posoniensis ad S. Martinum Eppum