Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
VI.
43 VI. LEO PP. XIII. Dilecte Fili Noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Praestantis fidei et observantiae tuae luculenta Nobis indicia praebuit epistola, quam novum auspicantes annum abs Te accepimus, plenam amoris et officii. Ex ea nam que intelleximus conditionem temporum non modo nihil de tuo erga Nos singulari studio detraxisse, sed arctiorem effecisse quodammodo coniunctionem illam, quae Te huic Apostolicae Sedi devincit. Sic enim de iis quae a Nobis acta sunt scripsisti, ut nihil aliud sentire et in votis habere videaris, quam quae Nos sentimus ac volumus. Quamobrem curae et diligentiae tuae magna ex parte tribuendos esse arbitramur sensus illos devoti animi, quibus Clerum et fideles Archidioecesis tuae hanc Apostolicam Sedem venerari significas; naturae enim congruit ut quibus quisque praeest, eos perinde velit esse animo comparatos, ac se ipse affectum esse persentit. Itaque omina fausta, quibus tuo eorumque nomine Nos novum exordientes annum prosequebaris, grato laetoque animo excipimus, vobisque vicissim amplam adprecamur eorum caelestium munerum copiam, quae animis rebusque vestris opportuna magis et expetenda sunt. Testem denique paternae dilectionis Apostolicam Benedictionem Tibi, Dilecte Fili Noster, nec non Clero et populo tuae vigilantiae commissis, peramanter in Domino impertimus. Datum Romae apud Sanctum Petrum die XXII Februarii anno MDCCCLXXXVI. Pontificatus Nostri Octavo. Leo PP. XIII. m. p. Dilecto Filio Nostro Joanni tit: S. Bartholomaei in Insula tyberina S. R. E. Presbytero Cardinali Simor Archiepiscopo Strigoniensi Strigonium. Strigonii, die 26-a Martii, 1886. Nr. 2147. Litterae SSmi Domini Nostri ad Card. AEp- pum directae. Sonat prout sequitur : „A vallás és közoktatásügyi m. kir. ministertó'l. 85. ein. sz. Főmagasságu Bibornok Herczeg Prímás és Érsek Ur! Támaszkodva a m. kir. ministertanácsnak múlt évi deczember hó 13-án, 30/m. t. szám alatt hozott határozatára és illetőleg az 1885. évi XXVII. t. ez. 2. §-ában nyert felhatalmazásra, a m. kir. pénzügyminister ur folyó évi január hó 7-én 73,795. szám alatt valamennyi pénzügyi hatósághoz és hivatalhoz intézett és velem is közölt rendeletében kijelentette, hogy a temesbéga-völgyi vizszabályozó társulat által az idézett t. czikk alapján fölvett 12 millió frtos kölcsön fejében kibocsátott h°/o és 50 év alatt törlesztendő 100, 1000 és 5000 frtos kötvények a pénzügy minden ágazatában üzleti biztosítékul és az 1882. évi junius hó 27-én 33,062. sz. alatt Nr. 2148. Rescript, minist. de chartis, quae cantionis instar acceptari possunt.