Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
32 gnantur, tum quoad provinciam ibi parochis in designandis Ecclesiis delatam, quae iisdem liac quoque vice committitur ac defertur. Unica solummodo facienda, mihi est in praedictis dispositionibus mutatio, quae concernit Basilicam Cathedralem, quae cum propter grandes labores restaurationis et ornatus causa jam anno praeterlapso occeptos, hoc autem anno in majori adhuc mensura continuandos, et Deo bene favente consummandos, magna anni parte cultui divino deservire non possit, neque pro visitanda tempore Jubilaei Ecclesia designari potest, cuius loco designatur Ecclesia conventualis PP. Franciscanorum ad S. Annam, manentibus reliquis duabus a. 1879. designatis, parochialibus ad SS. Apostolos Petrum et Paulum, et item ad S. Ignatium C. Pro publicando Jubilaeo terminum non praestituo, sed praestituendum DD. V A Diaconis relinquo; quorum erit in districtuali vernali congregatione cum fratribus districtualibus desuper deliberare, et in mutua cointelligentia circa diem faciendae publicationis, et occipiendi Jubilaei decernere. Inter diem publicationis, et tempus inchoandi Jubilaei, signanter instituendarum jubilarium processionum aliquod intervallum intercedat est necesse, ut fideles sacris sermonibus et catecheticis exhortationibus ad digne et fructuose peragenda praescripta pro Jubilaeo pia opera debite praeparentur. Morem enim, apud nos vigentem, ut Ecclesiae designatae processionaliter, ut dicunt, per animarum pastores et populum visitentur, retinendum existimo, et ubi sic visitabuntur designatae Ecclesiae, duas processiones ad singulam designatarum Ecclesiarum suffecturas in ordine ad lucrandam Jubilaei indulgentiam praesentibus declaro. Cum sacrae Quadragesimae jejunium omnibus et singulis adultis fidelibus praeceptum sit, conditioni Jubilaei lucrandi de binis jejuniis praedicto tempore satisfieri nequit, sicut nec aliis jejuniis deputatis diebus*, sed neque conditioni, qua sacra confessio et communio praecipitur, per confessionem et communionem Paschalem fieri satis potest. Haec in considerationem sumendo determinetur tempus occipiendi et peragendi Jubilaei. Stipem, quam pro suo quisque modulo virium conferet, ut conditioni etiam huic respondeat, pro Instituto propagandae fidei erogandam declaro, cum alia sint rerum nostrarum adjuncta, quam in Italia, ubi per direptores bonorum Ecclesiasticorum plurima Seminaria omnibus suis bonis et facultatibus exuta sunt, scholae autem illae nonnisi sint pure catholicae, quae privatis accensentur. Stipem sive eleemosynam, quae offeretur benevole, parochi colligant, et suo tempore ad Cancel- lariam meam mittant, abhinc mox ad praememoratum Institutum transponendam. Quomodo regulares personae, ad clausuram observandam obligatae, indulgentias Jubilaei lucrari possint, dictum est in praecitatis pastoralibus sub 23. Febr. 1879. Nr. 1300. dimissis litteris. Finem facturus scribendi iis Vos verbis alloquor, quibus olim sanctissima foemina Judith Bethuliae Sacerdotes compellavit: „Quoniam vos estis Presbyteri in populo Dei, et ex vobis pendet anima illorum,“1) sic vivite, ut quod S. Paulus monuit quilibet vestrum, exemplum sit „fidelium in verbo, in conversatione, in chari- tate, in fide, in castitate,“2) ut curae vestrae crediti fideles exemplo vestro quoque erudiantur, abnegare impietatem et saecularia desideria, sciantque sobrie, juste ac pie >) Jud. 8, 21. — *) i. Xim. 4, 12.