Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
IV.
29 exuissent. Fingamus enim, hos omnes, qui ex cunctorum praeterquam ex sua opinione, miseri sunt, quia erraverunt „a via veritatis et justitiae lumen non luxit eis, et sol intelligentiae non est ortus eis,“1) hos, inquam, omnes a primis unguiculis in sacris exercitationibus perseverasse, poterimus ne supponere, quod vel unicus ex iis ad extremam hanc perniciem devolandus fuisset? Nimirum absque oratione simpliciter impossibile est, cum virtute diu degere. Sicut arbores non valent fructus producere, nisi bibant humorem ex radicibus, ita nec Christiani pretiosis virtutum fructibus poterunt esse gravidi, nisi precibus irrigentur. Non amans orandi studium, nihil egregiae dotis in animo possidet. Unde sciet, quae sit voluntas Dei bona, beneplacens, et perfecta, qui nec pulsare, nec quaerere, nec petere consuevit ? „Novit recte vivere, qui novit recte orare.“2) Quae cum ita sint, nemo mirabitur, copiosam orationem ab homine Christiano, et qui a gravi lapsu perpetuo immunis esse velit, requiri, id quod innumeris sacrae scripturae testimoniis evincitur, maxime vero exemplis, inter quae in immensum eminent illa divini Redemptoris nostri, qui quidem triginta vitae suae annos potissimum orationi vacabat, et exin frequentissime orasse, et in oratione pernoctasse legitur, immo in summa illa nocte in montem Oliveti oraturus secundum consuetudinem suam ivisse scribitur.3) Apostolos vero in oratione perseverasse, orationi instantes, frequentissime in sacris paginis legimus. Primorum Christianorum in orando assiduitas aliunde nota, et nostra, quam sequimur, consuetudine ad prodigium major fuit ita, ut nobis optio remaneat, utrum dicere velimus, primos illos Christianos justum in orando modum excessisse, vel nos in explendo hoc officio magnopere deficere: eadem enim, qua illi lege tenemur. Sanctorum Patrum, aliorum item piorum doctorum sententiae consulto praetermittuntur; cum omnibus aliunde constet, eos in asserenda copiosa oratione concordes esse. Exempla denique Sanctorum omnium, quorum vitae tenorem penitius noscimus, copiosam a nobis requiri orationem, luculentissime demonstrant. Gratissimum autem, sibique maxime probatum declarat Summus Pontifex, illud nostrum studium, quod in provehendam sacratissimi Rosarii religionem impendetur. Gravia sane rationum momenta suadent et urgent, ut tanto auctoritatis pondere commendatum hoc studium, adhibere, voluntatique Beatissimi Patris respondere non intermittamus. Dubitari enim nequit, quin acceptissimum sit aeterno Patri et Filio Eius Unigenito, Beatissimaeque Yirgini Rosarium, quandoquidem ex institutione S. Dominici in eo coalescant nobilissimae duae partes, quippe oratio Dominica et salutatio Angelica. Et quidem de prima in hunc modum loquitur S. Augustinus: „Spem habemus obtinendae causae nostrae, quando talis juris peritus nobis preces dictavit.“4) Et S. Cyprianus: „qui fecit nos vivere, ait, docuit et orare: ut dum orationem, quam Filius docuit, apud Patrem loquimur, facilius audiamur, et agnoscat Pater filii sui verba, cum preces fundimus. Quare dum pio corde recitamus orationem, Salvator Christus, ad reconciliandos patri peccatores, verba sua, ponit in ore ipsorum, nec difficulter veniam impetrant, quando ad paternas aures dilectissimi filii verba pertingunt, ab amore divino, quem secum trahunt, potentissime armata.“5) ') Cf. Sap. s. 6. — *) Cf. Schmidt, Lectiones in usum Cleri. — s) Luc. 22. 39. — *) Homil. 42. — B) De orat. Domin.