Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

27 Nullibi vero major commodiorque opportunitas datur animas Deo lucrandi, quam in sacramentali confessione, si haec rite administretur et qui illam administrant, haec sibi quoque dicta intelligant Sacrae Scripturae verba: „Videte, quid faciatis, non enim hominis exercetis judicium, sed Dei, et quodcunque judicaveritis in vos redundabit. Sit timor Domini vobiscum, et cum diligentia cuncta facite.“1) Rectae ad- ministrationis normae in summis saltem apicibus singulis huius Archi-Dioecesis Sa­cerdotibus patent in Decreto sic dicto jurisdictionali, ope cuius pro audiendis sacra- mentalibus confessionibus approbationem auctoritatemque acceperunt. Celebre est S. Pii V. Pontificis maximi dictum: „Da mihi bonos Confessarios et reformabo mun­dum.“ Utinam omnes Confessarii inter tales referri cuperent et mererentur; haec profecto ab aeterno Judice audire vicissim mererentur solatii plenissima verba: „Euge serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, super multa te constituam, intra in gaudium domini tui.“2) Causam autem, quod poenitentiam, quaeque pars eius est, voluntariam cor­poris castigationem primo loco in sacris sermonibus ad Jubilaeum praeparatoriis commendari velit Beatissimus Pater, sequentem assignat: „Nostis, inquit, morem sae­culi; libet plerisque delicate vivere, viriliter animoque magno nihil agere. Qui cum in alias incidunt miserias multas, tum fingunt saepe caussas, ne salutaribus legibus obtemperent, onus rati sibi gravius, quam tolerari possit, impositum, quod vel absti­nere certo ciborum genere, vel jejunium servare paucis diebus jubeantur.“ Itaque lapsos aut proclives ad mollitiam animos consentaneum est ad temperantiam revocare: proptereaque, qui ad populum dicturi sunt, diligenter et enucleate doceant, quod non modo Evangelica lege, sed etiam naturali ratione praecipitur imperare sibimet ipsi, et domitas habere cupiditates unumquemque oportere; nec expiari, nisi poenitendo posse, delicta. Epictetus philosophus ethnicus vitam cum virtute conjunctam duobus vult esse stipatam comitibus: quorum alteri abstineo, alteri sustineo sit nomen, prior cu­piditates reprimit; posterior occidit. Eodem modo S. Augustinus duas in universum res a nobis Deum exigere scribit: „Sustinere et abstinere. Abstinendum enim esse ab iis, quae falso putantur bona; sustinenda, quae vulgo habentur mala, in refraenandis libidinibus, inquit, et coercendis voluptatibus, ne seducat, quod male blanditur, et enervet, quod prosperum dicitur, continentia nobis opus est, non credere felicitati terrenae, et usque ad finem quaerere felicitatem, quae non habet finem: ut autem continentiae est felicitati mundi non credere: ita sustinentiae est, iniquitati mundi non credere. Sive ergo in affluentia rerum simus, sive in angustia expetendus est Dominus, qui et quod vere bonum, et suave est, det; et quod vere malum est, aver­tat a nobis.“3) Neque enim vita deliciarum et voluptatis est Christiana religio: sufficit in primis Christianis veram illius indolem discere. Puri erant, casti erant, sancti erant; neque tamen credebant salvos esse posse viis illis facilibus, laxis et commodis, quibus hodie maxima Christianorum pars peccatis onusta incedit. Enimvero, prima Jesu Christi verba consecrata fuerunt poenitentiae. Nusquam in Evangelio suo prae­dicat, nisi separationem, nisi mortificationem, nisi abnegationem, odium mundi, et ') 2 Paralip. 19. 6, 7. — a) Matth. 25. 23. — s) Serm. 245. de temp.

Next

/
Thumbnails
Contents