Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

IV.

18 divinitus signis retulisse videatur. Leges eius Ordinis, quas opportune temperavi­mus, longe sunt ad perferendum leves: momentum ad christianam virtutem Labent non leve. Deinde vero in bis privatis publicisque tantis necessitatibus, cum tota spes salutis utique in patrocinio tutelaque Patris caelestis consistat, magnopere vellemus, stu­dium precandi constans et cum fiducia coniunctum reviviscere. — In omni magno Chri­stianae reipublicae tempore, quoties Ecclesiae usuvenit, ut vel externis periculis, vel intestinis premeretur incommodis, praeclare maiores nostri, sublatis in caelum sup­pliciter oculis, docuerunt, qua ratione et unde lumen animi, unde vim virtutis et apta temporibus adiumenta petere oporteret. Inhaerebant enim penitus in mentibus illa Iesu Christi praecepta, petite et dabitur vobis p) oportet semper orare et non deficere*') Quibus resonat Apostolorum vox: sine intermissione orateP) obsecro igitur primum om- nitim fieri obsecrationes, orationes, postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus.4) Quam ad rem non minus acute quam vere illud Ioannes Cbrysostomus scriptum per similitudinem reliquit: quo modo homini, cum nudus idemque egens rebus omnibus suscipiatur in lucem, manus natura dedit, quarum ope res ad vitam necessarias sibi compararet; ita in iis, quae sunt supra naturam, cum nihil per se ipse possit, lar­gitus est Deus orandi facultatem, qua ille sapienter usus, omnia quae ad salutem requiruntur, facile impetraret. — His ex rebus singuli statuite, Venerabiles Fratres, quam sit gratum et probatum Nobis studium vestrum in provehenda sacratissimi Rosarii religione his praesertim proximis annis, Nobis auctoribus, positum. Neque est silentio praetereunda pietas popularis, quae omnibus fere locis videtur in eo ge­nere excitata: ea tamen ut magis inflammetur ac perseveranter retineatur, summa cura videndum est. Idque si insistimus hortari, quod non semel idem hortati sumus, nemo mirabitur vestrum, quippe qui intelligitis, quanti referat, Rosarii Marialis apud Christianos florere consuetudinem, optimeque nostis, eam esse huius ipsius spiritus precum, de quo loquimur, partem et formam quamdam pulcherrimam, eamdemque convenientem temporibus, usu facilem, utilitate uberrimam. Quoniam vero Iubilaei prior et maximus fructus, id quod supra indicavi­mus, emendatio vitae et virtutis accessio esse debet, necessariam nominatim cense­mus eius fugam mali, quod ipsis superioribus litteris Encyclicis designare non prae­termisimus. — Intestina intelligimus ac prope domestica nonnullorum ex nostris dissidia, quae caritatis vinclum, vix dici potest quanta cum pernicie animorum, sol­vunt aut certe relaxant. Quam rem ideo rursus commemoravimus hoc loco apud vos, Venerabiles Fratres, ecclesiasticae disciplipae mutuaeque caritatis custodes, quia ad prohibendum tam grave incommodum volumus vigilantiam auctoritatemque vestram perpetuo esse conversam. Monendo, hortando, increpando date operam, ut omnes solliciti sint servare unitatem spiritus in vinculo pacis, utque redeant ad officium, si qui sunt dissidiorum auctores, illud in omni vita cogitantes, Unigenitum Dei Filium in ipsa supremorum appropinquatione cruciatuum nihil a Patre contendisse vehementius, quam ut inter se diligerent, qui crederent aut credituri essent in eum, ut omnes unum sint, sicut tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint.5) ') Matth. VII, 7. — 2) Luc. XVIII, 1. — *) I. Thessal. V, 17. — I. Timoth. II. I. — ») Io. XVII, 21.

Next

/
Thumbnails
Contents