Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

162 magis utilitatem properabitis iis omnibus qui eiusmodi studiorum dediti sunt generi. Nobis autem tam gratum feceritis, quam quod maxime: neque enim estis ne scii quam vehementer et quibus de caussis optemus ut sapientia Angelici Doctoris late propagetur. Quamobrem voluntati ingenioque vestro rem omnem commendamus: intereaque auspicem caelestium donorum et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis et adiutoribus vestris Apostolicam benedictionem peramanter in Domino impertimus. Datum Bomae apud S. Petrum die II Octobris An. MDCCCLXXXVT, Pontificatus Nostri Nono. LEO PP. XIII. Strigonii, die 9-a Decembris, 1886. Nr. 7179. Ex S, Rituum Congrega­tione. i ( Decretum Beatificationis et Canonizationis Ven. Servi Dei Joannis Nepom. De Tschiderer Principis et Episcopi Tridentini. SUPER DUBIO An sit signanda Commissio Introductionis Causae in casu, et ad effectum de quo agitur ? Inter Apostolicos viros, et animarum pastores, qui hac nostra aetate Ec­clesiam Dei maximopere illustrarunt, sane emicuit Dei Servus Ioannes Nepomucenus de Tschiderer, Episcopus Tridentinus, cuius praeclarae virtutes magnam sanctitatis famam ipsi compararunt, a Deo, uti perhibent, pluribus signis confirmatam. Ex quo factum est ut in Curia ecclesiastica Tridentina, ordinaria auctoritate Processus super fama sanctitatis vitae, virtutum et miraculorum statim post pretiosum eius obitum instructus fuerit. Cui deinde accesserunt postulatoriae Serenissimi Francisci Iosephi I. Austriae et Hungáriáé Imperatoris nec non plurium Eminentissimorum Sanctae Bomanae Ecclesiae Cardinalium, Bssimorum Archiepiscoporum et Episcoporum aliorumque virorum ecclesiasticáet civili dignitate insignium,qui de eadem sanctitatis fama luculenter testati sunt. Hinc quum Sanctissimus Dominus Noster Leo Papa XIII. iam benigne ndulsisset, ut de Dubio signaturae Commissionis Introductionis Causae praedicti Servi Dei agi posset in Congregatione Sacrorum Bituum Ordinaria, absque interventu et voto Consultorum, etsi nondum elapso decennio ab exhibitione Processus informativi in actis ipsius Sacrae Congregationis ; Eminentissimus et Beverendissimus D. Cardina­lis Angelus Bianchi, loco et vice mei infrascripti Cardinalis Sacrae eidem Congre­gationi Praefecti et huiusce Causae Ponentis, ad instantiam Bev. D. Michaelis Bruni Sacerdotis e Congregatione Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi, eius­dem Causae Postulatoris, in Ordinariis Sacrorum Bituum Comitiis subsignata die ad Vaticanum coadunatis, sequens Dubium discutiendum proposuit, nimirum: An sit signanda Commissio Introductionis Causae in casu, et ad effectum de quo agitur ? Eminentissimi porro et Be verendissimi Patres sacris tuendis Bitibus prae­positi, omnibus maturo examine perpensis, auditoque voce et scripto B. P. D. Augustino Caprara, Sanctae Fidei Promotore, rescribere rati sunt: Affirmative, seu signandam esse Commisionem, si Sanctissimo placuerit. Die 15 Maii 1886. Facta postmodum de his Sanctissimo Domino Nostro Leoni Papae XIII per infrascriptum Secretarium fideli relatione, Sanctitas Sua Bescriptum Sacrae Con-

Next

/
Thumbnails
Contents