Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXII.
XXII. Sanctissimus Dominus Noster pro innata sibi benignitate, summaque qua nos omnes complectitur charitate, Archi-Episcopum vestrum, Sacerdotii sui quinquagenaria, divite in misericordia Deo concedente celebrantem, Apostolico suavissimo- que suo Bescripto honorare, ac recreare dignatus est, quod vel ideo publicandum est, ut constet, Beatissimum Patrem Cleri quoque et populi huius Archi-Dioecesis cunctorumque fidelium Hungarorum memorem fuisse, quippe quibus eandem, quam Archi-Episcopo clementer impertitur Apostolicam Benedictionem. Nr. 6700. Rescriptum Apostolicum ad Sacerdotii sui jubilaeum obeuntem Archi-Episcopum. LEO PAPA XIII. Dilecte Fili Noster, Salutem et Apostolicam Benedictionem. Fausta iterum brevi illucescet dies, qua quinquaginta abhinc annis altare Dei sacra mysteria celebraturus ascendisti. In hoc haud exiguo mortalis aevi spatio adeo sacerdotalibus et pastoralibus virtutibus claruisti, ut plurima et magni ponderis merita tum coram Ecclesia, tum coram hominibus sis consequutus. Itaque minime dubitamus, quin gens hungarica, inter cujus pastores primum obtines gradum, amoris, obsequii et aestimationis luculenta testimonia in hoc felici eventu Tibi exhibere gestiat. Huius communis laetitiae Nos quoque, qui praecipuam erga Te, Dilecte Fili Noster, benevolentiam fovemus, participes sumus. Quare vehementer Tibi gratulamur Deum salvum et incolumem Te servare et ab Eo ferventer petimus, ut per longam adhuc annorum seriem Tibi vitam augeat, ut Strigoniensis perinsignis Metropolis prudentiae, caritatis, scientiae zelique tui fructus diutissime percipere valeat. Ulterius vero Nostrae dilectionis signum Tibi praebere cupientes caelatam gemmam, Nostram referentem imaginem, una cum his litteris ad Te mittendam curavimus. — Benedictionem denique Apostolicam ex intimo corde depromptam Tibi Dilecte Fili Noster, Clero et populo Strigoniensi, ac cunctis fidelibus Hungaricis peramanter in Domino impertimus. Datum Bomae, apud S. Petrum, die XXI. Septembris, Anno MDCCCLXXXVI. Pontificatus Nostri Nono. Leo P. P. XIII. m. p. Dilecto Filio Nostro Joanni tituli S. Bartholomaei in Insula S. B. E. Presbytero Cardinali Simor Archiepiscopo Strigoniensi S trigonium. Strigonii, die 15-a Novembris, 1886.