Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XX.

143 Jam sub 24-a Augusti 1867. Nr. 744. fusiori calamo proposui obligatio­nem, qua Ecclesiarum Curatis et Rectoribus, jam per Ritualis Romani, sed etiam Archi-Dioecesani dispositionem imponitur, procurandi nimirum, ut coram SSmo Al­taris Sacramento lumen perpetuo ardeat. Post tot annorum intercapedinem propria didici experientia, quod huic Ritualis, a Summis Pontificibus et S. Rituum Congre­gatione, Synodis item tam provincialibus, quam Dioecesanis, ac in specie etiam a nostra toties et tam graviter inculcatae dispositioni non ubique respondeatur, imo dari parochiales etiam Ecclesias in quibus nova eatenus praxis invaluit, haec sig­nanter, quod lampas ante Augustissimum, quod in tabernaculo asservatur Sacramen­tum ad Missae initium accendatur, hac vero finita exstinguatur, quasi lumen non in honorem Sacramenti, sed propter homines, Missae Sacrificio adstantes accendendum foret. In praememoratis circularibus litteris clare expressi, quod ex innumeris SS. Congregationum Decretis ne unicum quidem proferri queat, unde appareret in obli­gatione servandi perpetuum lumen coram SSmo Altaris Sacramento aliquando dispen­satum fuisse. Cuius obligationis exactissimum implementum pro munere meo non possum non omnibus et singulis Curatis et Ecclesiarum Rectoribus graviter inculcare ac praecipere. Strigonii die 6-a Octobris 1886. Examini prosynodali diebus 21. et 22. Septembris a. curr. instituto, sub­jecerunt se presbyteri tres, e quibus approbari meruerunt sequentes duo: Foltin Joannes, Cooperator Udvardensis et Orel Carolus, administrator parochiae in Kossúth. Strigonii die 6-a Octobris 1886. Preces, e mandato Sanctissimi Domini Nostri, in fine cuiuslibet Missae sine cantu celebratae, dicendas, in tres, in hac Archi-Dioecesi maxime usitatas lin guas verti atque praesentibus cum eo publicari jussi, ut quotiescunque illas DD, Curati cum fideli populo recitaverint, versionem ab Ordinariatu approbatam adhibeant Preces hae in distinctis foliis impressae, in omnibus tribus linguis levi pretio com qmrari possunt Strigonii in typographia Buzárovitsiana. Nr. 5737. Inculcatur ex­acta observan­tia praecepti de alendo per­petuo lumine coram SSmo Eucharistiae Sacramento. Nr. 5738. In prosynodali examine ap­probati. Nr. 5739. 5 Versiones pre­cum post " quamlibetMis- sam non Can­tatam recitan- . darum.

Next

/
Thumbnails
Contents