Circulares litterae dioecesanae anno 1886 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XIX.

Nr. 5609. Litterae Apli- cae de disci­plina litteraria in Clericis promovenda. 136 testimonium. Quare incoeptam operis praedicti editionem in decus utilitatemque eius­dem Societatis cessuram probamus, laudamus, eamque continuari et ad finem perduci cupimus. Utque Tei magis Nostra in Societatem Iesu voluntas perspecta sit, omnes et singulas litteras Apostolicas, quae respiciunt erectionem et confirmationem Socie­tatis Iesu, per Praedecessores Nostros Bomanos Pontifices a felicis recordationis Paulo III ad liaec usque tempora datas, tam sub plumbo quam in forma Brevis confectas, et in iis contenta atque inde secuta quaecunque, necnon omnia et singula vel directe vel per communicationem cum aliis Ordinibus Begularibus eidem Societati impertita, quae tamen dictae Societati non adversentur, neque a Tridentina Synodo aut ab aliis Apostolicae Sedis Constitutionibus in parte vel in toto abrogata sint et revocata, privilegia, immunitates, exemptiones, indulta liisce litteris confirmamus et Apostoli­cae auctoritatis robore munimus, iterumque concedimus. Idcirco decernimus bas litteras Nostras firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri atque obtinere, et iis ad quos spectat et spectare poterit plenissime suffragari. Non obstantibus Apostolicis litteris Clementis PP. XIV, incipientibus „Dominus ac Bedemptor“ in forma Brevis die XXI Iulii anno MDCCLXXIII expeditis, aliisque quibuscunque, licet speciali et individua mentione ac derogatione dignis, in contrarium facientibus; quibus omnibus ac singulis ad praemissorum effectum tantum specialiter et expresse derogamus. Sint bae litterae Nostrae testes amoris, quo iugiter prosecuti sumus et pro­sequimur inclytam Societatem Iesu, Praedecessoribus Nostris ac Nobis ipsis devotis­simam, fecundam tum sanctimoniae tum sapientiae laude praestantium virorum nutri­cem, solidae sanaeque altricem doctrinae; quae graves licet propter iustitiam perse­cutiones perpessa, nunquam in excolenda vinea Domini alacri invictoque animo ad- laborare desistit. Pergat igitur bene merita Societas Iesu, ab ipso Concilio Triden- tino commendata et a Praedecessoribus Nostris praeconio laudum cumulata, pergat, in tanta hominum perversitate contra Iesu Christi Ecclesiam, suum persequi institu­tum ad maiorem Dei gloriam sempiternamque animarum salutem; pergat suo mini­sterio in sacris expeditionibus infideles et haereticos ad veritatis lucem traducere et revocare, iuventutem Christianis virtutibus bonisque artibus imbuere, philosophicas ac theologicas disciplinas ad mentem Angelici Doctoris tradere. Interea dilectissimam Nobis Societatem Iesu peramanter complectentes, Societatis eiusdem Praeposito Gene­rali et eius Vicario singulisque alumnis Apostolicam impertimus benedictionem. Datum Hornae, apud S. Petrum, sub annulo Piscatoris, die XIII Iulii MDCCCLXXXVI Pontificatus Nostri anno nono. M. Card. LEDOCHOWSKI. Strigonii, die 26-a Septembris, 1886. Sub 24-a Maii 1885. Nr. 2796. publicavi Apostolicum SSmi Domini No­stri rescriptum de coordinandis et provehendis litterarum studiis, quibus alumni Bo- manorum Seminariorum incumbendum habeant. In subnexis Apostolicis Litteris ul­terius Sanctitas Sua progreditur disponendo, ut praedictorum Seminariorum alumni postquam cursum philosophiae ac theologiae emensi fuissent, adhuc unum annum in Seminario litterarum italicarum, graecarum et latinaram studiis impendant, atque

Next

/
Thumbnails
Contents