Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
I.
2 Dioecesi operam naves, animumque erigens ad eas cogitationes quae humanarum rerum rationes excedunt, ac huius Apostolicae Sedis consiliis inhaerens, praetulisti more exemploque plurium illustrium Ecclesiae antistitum ab istius tuae Basileensis Sedis procuratione recedere, quam pati eam rerum conditionem istic vigere, quae Tibi moerori erat, et bonis omnibus non levem molestiae causam afferebat. Hoc luculentum sacerdotalis tuae virtutis specimen haudquaquam mirum accidit Nobis cum pluribus ab annis tum egregias animi tui laudes spectatas penitus ét cognitas habeamus, tum salutaria quae praestitisti opera, ut crediti Tibi gregis utilitati consuleres. Hinc est, Venerabilis Frater, quod dum ex una parte dimissionem tuam istius Basileensis sedis excipimus ratamque habemus, unice spectantes ut pacis fructus isti Dominicae Vineae parti redditos videamus, ex altera, cum aequo animo ferre non possimus ut Catholica Ecclesia in ista Helvetica regione tuae operae utilitate privetur, aliud Tibi munus gravis apud Nos momenti Tibi demandandum cen- suimus, ut nempe Apostoliéi Administratoris titulo ac jure Fidelibus Pagi Ticinensis regendis tuas curas impendas. In hoc novo qui patet tuae sacrae procurationi campo eximia pietate filios invenies tuis obsequentes iussis, invenies surgentes piarum institutionum segetes, quibus alendis augendisque solers ac nava sollicitudo accedat oportet antistitis doctrina et rerum usu praestantis, iisque ornamentis praediti, quibus Te divino munere ornatum esse cognoscimus. Ita datum Tibi erit Ecclesiae et illustri tuae Patriae sicut hactenus fecisti, in posterum etiam operam tuam, sapienter fructuoseque navare. Quo vero peculiare ac meritum Tibi pignus benevolentiae Nostrae praebeamus Te in praeclarissimum Ordinem Pontificum Majorum cooptare et Damiatensis Ecclesiae Titulo honestare decrevimus, qui Titulus Nobis olim a fel. rec. Gregorio XVI Decessore Nostro delatus, cum Belgicae legationis munus Nos obire voluit, carissimus Nobis est, cum memoriam Nobis revocet eorum temporum, quibus primum coepimus sacerdotalibus laboribus in Apostolicae Sedis ministerio perfungi. Erit hoc quidem novum argumentum, quo ea vincula quae Fraternitatem tuam ob existimationem et dilectionem erga Te Nostram antea Nobis devinciebant, novam deinceps firmitatem et robur accipiant. Decessorum praeterea Nostrorum exemplis insistentes qui ad praestantia illustrium Antistitum merita honestanda, eos interdum Pallii Archiepiscopalis honore decorandos censuerunt, huius pastoralis honoris insigne Tibi, Venerabilis Frater, singulari privilegio ultro tribuimus ad proprium et peculiare eximiarum virtutum tuarum ornamentum et praemium. Fervidis demum votis Deum adpreeamur ut animum tuum consolationum suarum suavitate perfundat, diesque tuos omni animi et corporis prosperitate cumulet, ut diu fulgeat tuarum virtutum lumen inter catholicas gentes, quarum spirituale regimen pro demandato Tibi munere es suscepturus. Horum autem caelestium munerum auspex et pignus praecipuae dilectionis Nostrae sit apostolica Benedictio, quam Tibi, Venerabilis Frater, ex intimo corde, nec non universo Clero et Fidelibus Basileensis Ecclesiae, peramanter in Domino impertimus. Datum Iiomae, apud S. Petrum Die 18 Decembris Ann. 1884. Pontificatus Nostri Anno Septimo. Strigonii, die 3-a Januarii, 1885.