Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

VII.

49 VII. Pacis, Galliam Angliamque inter et Imperium Sinarum a. 1858. conclusae, tabulis et tractatibus cautum in perpetua tempora fuit, ut Christiani per totum, qua late patet praenuncupatum imperium libere suae religionis exercitio perfruerentur, Missionarii vero plena securitate ac protectione gauderent. Interim sub bello, quod mox praeterlapso anno Gallos inter et Sinenses exortum, et necdum sopitum est, praedictae pacis tabulae aliquibus in provinciis, a theatro belli minus remotis, vio­latae sunt ita, ut Missionariorum haud pauci occiderentur, alii autem eorum inde eji­cerentur, quorum sortem plurimi Christianorum experiri coacti sunt. Sanctissimus Dominus Noster, cui sollicitudo incumbit omnium Ecclesiarum, suarum partium ar­bitratus est, tam Missionariorum, quam Christiani illis in regionibus populi causam tueri, atque Imperatoris commendare protectioni, datis ad eundem litteris, quarum sequens est tenor: Illustri ac Potentissimo Utriusque Tartariae et Sinarum Imperatori. Imperator maxime. Commotum nuper bellum in quibusdam Imperii Tui regionibus impellit Nos, ut benignitatem et clementiam Tuam demereri studiis officiisque Nostris nitamur, ne qua forte in religionem catholicam pernicies ex dimicationibus bellicis consequatur. In quo quidem et fungimur officio debito, cum Nostrum sit rem catholicam ubique terrarum, quantum possumus, tueri: et exempla sequimur Decessorum Nostrorum, qui Missionariis ex Europa multitudinique Christianae potentes Principes maiores Tuos non semel exoravere. Illud vero magnam Nos in spem erigit, quod hoc etiam tem­pore propensae in Christianos voluntatis Tuae non defuerunt testimonia: intelleximus enim, ad primos belli motus, decretum esse auctoritate Tua ne violarentur christiani, nec quid ipsis ex Gallica gente Missionariis iniuriae fieret. Qua in re aequitatem, maxime Princeps, humanitatemque Tuam nemo non agnoverit. Eo vel magis, quod quotquot ex Europa sacerdotes in florentissimo Imperio Tuo, Evangelii caussa, ver­santur, a Romanis Pontificibus mittuntur, a quibus ipsis et munia, et mandata, et omnem accipiunt auctoritatem. Neque una dumtaxat e gente iidem eligi solent; plu­rimi hoc tempore numerantur ex Italia, ex Belgio, Hollandia, Hispania, Germania, qui amplissimae ditionis Tuae decem provincias excolunt. Sacerdotes vero cum e Societate Iesu, tum e Congregatione Missionum, qui aliis in provinciis elaborant, ex Nr. 1950. SSmi Domini Nostri litterae ad Imperato­rem Sinensem.

Next

/
Thumbnails
Contents