Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

III.

Primitiva dos fundi scholaris AEpiscopalis, quae initio in obligatorialibus status aurei mutui 100,000 florenorum consistebat et 6% fructificabat, e dispositione legis regnicolaris anno elapso, in obligatoriales litteras ejusdem speciei sed A% in auro tantum ferentes, converti debuit. In sequelam huius conversionis, quamvis fun- dationale Capitale 18,000 florenis majus evaserit, minorem tamen censum tulit, quam annis prioribus, minime vero notabiliter minorem; quum enim perceptio anni 1883. ad 7111 fl. 2 xros ascenderit, pro anno 1884. obvenientes census in auro soluti et in monetam currentem redacti, G802. florenos 42 xos reddiderunt. Ilujus summae una tertia pars, litteris fundationalibus eonformiter in subsidium scholarum catholi­carum impensa huiusque subsidii participes redditi sunt fideles sequentium commu­nitatum et quidem: Alsóvárad 200 fl.; Bajóth 300 fi.; Csárad 200 fl.; Csillár 100 fl.; Jválnaborfő 100 fl.; Karancsságh 100 fl.; Nagyfalu 100 fl.; Nagylehota 100 fl.; Nagy- szelezsény 500 fl.; Szécsényhalászi 100 fl.; Szkiczó 100 fi.; Szmrdák 400 fl.; Úny 100 fl.; universim 2400 floreni. Inter docentes distribuendae manserunt duae tertiae censuum seu rotundo numero computando 4535 floreni, quibus tamen e censibus fundationis pie denati lllmi Episcopi auxiliaris et Canonici Josephi Szabó adjecti sunt 205 floreni, qui de­fuerunt ad summam 4740 florenor. ita, ut in assignandis subsidiis et clavis anni pri­oris retineri et tanti, ac antea docentes beneficio fundationis recreari potuerint. Prae­clarus enim vir in testamento suo, ad mentem ss. canonum condito, tertiae partis relictae substantiae docentes ADioecesanos scripsit haeredes, voluitque, ut exinde illi qui subsidio egent sublevarentur; quia tamen judicialis pertractio testamenti a prae- laudato Episcopo conditi, et coordinatio relictae substantiae ultimis nonnisi mensibus anni praeterlapsi ad finem perducta fuit, non alium illa hac vice tulit censum, praeterquam illos 317 fl. 33 xros, qui e segmentis obligatorialium relutae urbariali- tatis resultarunt. Ex his jam superius memorati 205 fl. desumpti, reliqui autem 112 fl. 33 xri consignati sunt administratori fundi pensionalis docentum cum eo, ut illos in tegendum supererogatum, quo fundus ille hoc etiam anno gravatur, converteret. His pro notitia praemissis, subjungitur consignatio docentum, quibus e nu­mero 220 supplicantium subsidia assignata et e Cancellaria ADioecesana via respe- ctivorum DD. V A Diaconorum et sehol. elem. inspectorum expedita fuerunt. Nr. 1000. Fundi schola­ris census quo­modo impensi.

Next

/
Thumbnails
Contents