Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae

XXIII.

165 duas res praeclarissimas catholici consecuturi sunt, alteram, ut adiutores sese imper­tiant Ecclesiae in conservanda propagandaque sapientia Christiana: alteram ut bene­ficio maximo afficiant societatem civilem, cuius, malarum doctrinarum cupiditatumque caussa, magnopere periclitatur salus. Haec quidem, Venerabiles Fratres, habuimus, quae universis catholici orbis gentibus traderemus de civitatum constitutione Christiana, officiisque civium sin­gulorum. Ceterum implorare summis precibus oportet caeleste praesidium, orandusque l)eus, ut haec, quae ad ipsius gloriam communemque humani generis salutem cupi­mus et conamur, optatos ad exitus idem Ipse perducat, cuius est illustrare hominum mentes, permovere voluntates. Divinorum autem beneficiorum auspicem, et paternae benevolentiae Nostrae testem vobis, Venerabiles Fratres, et Clero populoque universo vestrae fidei vigilantiaeque commisso Apostolicam Benedictionem peramanter in Do­mino impertimus. Datum Koraae apud S. Petrum die I. Nov. an. MDCCCLXXXV. Pontifi­catus Nostri Anno octavo. LEO PP. XIII. Strigonii, die 22-a Novembris, 1885. PLACENTINA. Caeremoniarius Episcopalis dioeceseos Placentinae in opere, cui titulus: Praxis Pontificalis, auctore cl. Herdt, relate ad facultatem qua potiuntur Episcopi elargiendi Benedictionem Apostolicam cum plenaria indulgentia, sequentia perlegit: „Si tamen lectio Litterarum Apostolicarum supprimatur, ne populus diutius in eccle­sia retineatur, et sola formula: Attentis facultatibus — latino et vernaculo idiomate legatur, ut de delegatione constet, declaravit S. Congregatio Indulgentiarum, illum ritum et formam, attenta rationabili causa exposita, revera stifficere ad lucrifaciendam Indulgentiam Apostolicae Benedictionis, dummodo per formulam: — Attentis facultatibus, etc. — fidelibus constet ex delegatione Pontificia tantum impertitam fuisse. “ Iam vero ab hac Sacra Congregatione Indulgentiarum et SS. Deliquiarum sequentium dubiorum solutionem humiliter expostulat: 1. Utrum responsum Sacrae huius Congregationis a cl. Auctore relatum, quod in collectione Decretorum legitur, datum sub die 30 iunii 1840, generale sit, an non: nempe: Utrum quotiescumque adsit illa rationabilis causa, liceat Litterarum Apostolicarum lectionem supprimere, maxime si alias iam iterum iterumque integrae lectae sint; an non? Et quatenus ne­gative; — 2. Utrum, attenta rationabili causa ut supra, liceat uti aliquo brevi com­pendio lingua etiam vernacula, ex. g. uti sequitur: — Sequitur compendium. Sacra Congregatio Indulgentiis Sacrisque Deliquiis praeposita, die 24 iulii 1885, relatis dubiis, ita respondit: Ad 1. Affirmative ad primam partem; Negative ad secundam. Ad 2. Provisum in primo. Datum Domae ex Secretaria Sacrae eiusdem Congregationis die 24 iulii 1885. I. B. Card. FDANZELIN, praefectus. IOSEPHUS M. Can. COSELLI, substitutus. Nr. 6390. Decretum S. C. Indulgentia­rum. Strigonii, die 22-a Novembris, 1885.

Next

/
Thumbnails
Contents