Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
154 det hominum undique expleta ac perfecta felicitas, idcirco assequi eum, qui commemoratus est, finem tanti interest singulorum, ut pluris interessé non possit. Civilem igiiur societatem, communi utilitati natam, in tuenda prosperitate reipublicae necesse est sic consulere civibus, ut obtinendo adipiscendoque summo illi atque incommutabili bono quod sponte appetunt, non modo nihil importet unquam incommodi, sed omnes quascumque possit, opportunitates afferat. Quarum praecipua est, ut detur opera religioni sancte inviolateque servandae, cuius officia hominem Deo coniungunt. Yera autem religio quae sit, non difficulter videt qui indicium prudens sin- cerumque adhibuerit: argumentis enim permultis atque illustribus, veritate nimirum vaticiniorum, prodigiorum frequentia, celerrima fidei vel per medios hostes ac maxima impedimenta propagatione, martyrum testimonio, aliisque similibus liquet, eam esse unice veram, quam Iesus Christus et instituit ipsémét et Ecclesiae suae tuendam pro- pagandamque demandavit. Nam unigenitus Dei filius societatem in terris constituit, quae Ecclesia dicitur, cui excelsum divinumque munus in omnes saeculorum aetates continuandum transmisit, quod Ipse a Patre acceperat. Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.1) — Ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi.2) Igitur sicut Iesus Christus in terras venit ut homines vitam habeant et abundantius habeant,’) eodem modo Ecclesia propositum habet, tamquam finem, salutem animorum sempiternam: ob eamque rem talis est natura sua, ut porrigat sese ad totius complexum gentis humanae, nullis nec locorum nec temporum limitibus circumscripta. Praedicate Evangelium omni creaturae,4) — Tam ingenti hominum multitudini Deus ipse magistratus assignavit, qui cum potestate praeessent: unumque omnium principem, et maximum certissimumque veritatis magistrum esse voluit, cui claves regni caelorum commisit. Tibi dabo claves regni caelorum6) — Pasce agnos... pasce oves P) — ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua1) — Haec societas, quamvis ex hominibus constet, non secus ac civilis communitas, tamen propter finem sibi constitutum, atque instrumenta, quibus ad finem contendit, supernatural is est et spiritualis: atque idcirco distinguitur ac differt a societate civili: et, quod plurimum interest, societas est genere et iure perfecta, cum adiumenta ad incolumitatem actionemque suam necessaria, voluntate beneficioque conditoris sui, omnia in se et per se ipsa possideat. Sicut finis, quo tendit Ecclesia, longe nobilissimus est, ita eius potestas est omnium praestantissima, neque imperio civili potest haberi inferior, aut eidem esse ullo modo obnoxia. — Revera Iesus Christus Apostolis suis libera mandata dedit in sacra, adiuncta tum ferendarum legum veri nominis facultate, tum gemina, quae hinc consequitur iudicandi puuiendique potestate. „Data est mihi omnis potestas in caelo et in terra: euntes ergo docete omnes gentes... docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis.“s) Et alibi: „Si non audierit eos, dic Ecclesiae.“9) Atque iterum: „In promptu habentes ulcisci omnem inobedientiam.“19) Rursus: „durius agam secundum potestatem, quam Dominus dedit mihi in aedificationem et non in destructionem.“11) Itaque dux hominibus esse ad caelestia, non civitas sed Ecclesia debet: eidemque hoc est munus assignatum a Deo, ut de iis >) loan. XX. 21. — a) Matth. XXVIII. 20. — *) loan. X. io. — ») Marc. XVI. 15. — 5) Matth. XVI. 19. — e) loan. XXI 16—17. — ’) Luc. XXII. 32. — ») Matth. XXVIII. 18—19—20. — 9) Matth. XVIII. 17. — <») II. Cor. X. 6. — ») II. Cor. XIII. 10.