Circulares litterae dioecesanae anno 1885 ad clerum archi-dioecesis strigoniensis a Joanne Cardinale Simor principe primate regni Hungariae et archi-episcopo dimissae
XXIII.
151 XXIII. Nemo nescit S. Augustinum celeberrimum scripsisse opus, viginti duobus libris absolutum de Civitate Dei, cum coelestis Civitatis amore ad perficiendum hunc laborem inductus, tum precibus exoratus Marcelli, cuius hac de re in epistola, ad sanctum Auctorem directa, exstat postulatio:1) „Ego vero ad haec omnia. . . libros confici deprecor, Ecclesiae, hoc maxime tempore, incredibiliter profuturos.“ Hoc idem dicendum de similis argumenti Encyclica Epistola, quam Sanctissimus Dominus Noster ddto 1-ae curr. de Civitatum Christiana constitutione ad Episcopos universi catholici orbis direxit, et de qua id profecto valet, quod Paulus Orosius de decem primis libris praecitati operis S. Augustini (nondum enim tunc adhuc plures evulgati sunt) scripsit:2) „Quorum inquit, jam decem orientis radii mox ut de specula ecclesiasticae claritatis elati sunt, toto orbe fulserunt.“ SANCTISSIMI DOMINI NOSTRI LEONIS DIVINA PROVIDENTIA PAPAE XIII. EPISTOLA ENCYCLICA DE CIVITATVM CONSTITVTIONE CHRISTIANA. VENERABILIBVS FRATRIBVS PATRIARCHIS PRIMATIBVS ARCHIEPISCOPIS ET EPISCOPIS CATHOLICI ORBIS VNIVERSIS GRATIAM ET COMMVNIONEM CUM APOSTOLICA SEDE HABENTIBVS LEO P P. XIII. VENERABILES FRATRES SALUTEM ET APOSTOLICAM BENEDICTIONEM. Immortale Dei miserentis opus, quod est Ecclesia, quamquam per se et natura sua salutem spectat animorum adipiscendamque in caelis felicitatem, tamen in ipso etiam rerum mortalium genere tot ac tantas ultro parit utilitates, ut plures maioresve non posset, si in primis et maxime esset ad tuendam huius vitae, quae in terris agitur, prosperitatem institutum. — Revera quacumque Ecclesia vestigium posuit, continuo rerum faciem immutavit, popularesque mores sicut virtutibus antea ignotis, ita et nova urbanitate imbuit: quam quotqot accepere populi, mansuetudine, aequitate, rerum gestarum gloria excelluerunt. — Sed vetus tamen illa est atque anNr. 6350. Encyclica Summi Pontificis Epistola de Civitatum constitutione Christiana. ') Epist. 136. — s) Praef. ad Hist, libros.